Latin
1.1.1 to 1.1.6
Petrarch, De Viris Illustribus 1.1.1-6
Not analysed yet
1. Numa Pompilius sequitur, Pomponis filius, secundus regum. Hic curibus Sabinis ortus atque habitans, summa religionis ac iustitie fama, et quasi aspectus corporis habitum animi sequeretur, a prima etate canus, Roma dissentientes de eligendo rege compescuit. 2. Nam unius licet urbis incole unum in populum coaluissent, nondum tamen vetustatis immemores dissidebant votiss, post Romuli finem sue utrique certatim faventes origini. Et, quanquam superior, Romanus cessit tamen viri huius reverentie, atque ad solum Nume nomen omnis est compressa dissensio, Sabinis ingenti gaudio plaudentibus indigene regi, Romanis ultro meritum honorem tanto avvene deferentibus. 3. Sic electus a populo, confirmatus a patribus, peregrinus ad regnum venit, inque urbem romanamque arcem evocatus, rerum habenas auspicato quoque, ut Romulus fundamenta urbis iecerat,suscepit, vir divini et humani iuris consultissimus, tranquillitate ingenita paci studens, bello abstinens, sacris deditus et primo quidem regi proposito similis fortassis, verum artibus totiusque vita tenore dissimillimus; ille enim vi atque armis, hic iustitia et legibus fundavit imperium, illi bella placuerunt, huic ut dixi pacis amor ac studium fuit. 4. Quod ut asperis belloque assuetis ingereret animis, prudentissime contra morbum veterm adverso remedio usus, atque ad leniendam populi ferociam, armorum natam nutritamque usu, desueudinem optimam arbitratus, Iani templum statuit quod apertum belli, clausum pacis esset indicium; 5. idque ipse toto regni tempore obseratum providentie sue repagulis vectibusque continuit, bellico intus furore compresso, pace circum iustitiaque regnantibus :rara deinceps bellacis populi fortuna; tam perpetuis motibus stirpem Gradivus exercuit, sic exstincti regisn nuntio creditum, sic iussui obtemperatum fuit. 6. Hic vicinos igitur populos, quos alter bello vicerat, federibus iunxit et quos ille metu presserat, hic amore servavit. Mox visibilium bellorum terrore deposito, adversus invisibiles hostes omnem curam omne studium vertit :lascivie indomiteque libidini, que sepe mala pacis otium parit, deorum metum et vincula religionis, qualis illorum temporum esse poterat, obicit.