Latin · ~7 min
1.35 to 1.41
Petrarch, Romulus 1.35-41
Not analysed yet
36. Opiniones rei varie. Aliqui ad celum raptum deorumque concilio adscriptumvolunt: magnus saltus homini armato et peccatis presso et sanguine lubrico et veri Dei celestisque vie nescio, sed nichil est quod non sibi vehemens et immodicus amor fingat. 37. Tempestate igitur sopita, cum a patribus, qui una circumfusi steterant, populo visendi avido et regem suum certatim requirenti responsum esset abiisse illum ad superos, adstipulante uno tste creditum. 38. Iulius Proculus is fuit, insigni, quantum intelligi datur, apud suos sanctitatis fama et, quod constat, nobilitate generis preclara, ut qui, albanis ortus ex regibus Romamque cum Romulo commigrans, fundator Iulie gentis fuit. 39. Qui prodire ausus in publicum, meste multitudini letum attulit rumorem, eo ipso die Romulum celo demissum plusquam mortali habitu sibi affuisse testatus, et tremore maximo faciem eius suspicere non audenti hoc iussisse: nuntiaret civibus suis artes bellicas excolerent, certi omnem humanam potentiam eorum armis imparem fore, suam urbem, sic diis placitum, omnium caput ac dominam futuram esse terrarum; atque his dictis ablatum ex oculis in celum ascendisse. 40. Hec narranti iurantique Iulio fides habita et divinitatis solatio mitigatus dolor mortis et lenita ira, quam in patres plebs tam cari regis morte conceperat: ita facile quod cupiunt credunt omnes. Alii laniatum a patribus occasione tempestatis arrepta, palustrique forsan limmo, nequa vestigia cedis extarent, inter tenebras abditum opinantur. 41. Ea, ut Livius ait "perobscura fama", ut vero aliis iisque clarissimis scriptoribus videtur utique vera est, quamvis, ut ibidem ait idem, "illamalteram admiratio viri et pavor presens nobilitaverit". 42. Potest et illud forsitan credi, quod quidam suspicati sunt, neque in celum divonitus sublatum neque in terris humanitus laceratum, sed tempestate ipse atque impetu fulminis absumptum, cuius qui aderant quo proprius eo magis attonitis atque insciis, accidisse.