Latin
Lines 39-45
Petronius, Fragmenta, carmina 39-45
Not analysed yet
Sit nox illa diu nobis dilecta, Nealce,
Quae te prima meo pectore composuit:
Sit torus et lecti genius secretaque longa,
Quis tenera in nostrum ueneris arbitrium.
Ergo age duremus, quamuis adoleuerit aetas,
Vtamurque annis quos mora parua teret.
Fas et iura sinunt ueteres extendere amores;
Fac cito quod coeptum est, non cito desinere.
Inveniat quod quisque velit. Non omnibus unum est
quod placet. Hic spinas colligit, ille rosas.
Iam nunc argentes autumnus fregerat umbras,
atque hiemem tepidis spectabat Phoebus habenis,
iam platanus iactare comas, iam coeperat uuas
adnumerare suas defecto palmite uitis:
ante oculos stabat quicquid promiserat annus.
Nolo ego semper idem capiti suffundere costum
nec noto stomachum conciliare mero.
Taurus amat gramen mutata carpere ualle,
et fera mutatis sustinet ora cibis.
Ipsa dies ideo nos grato perluit haustu,
quod permutatis hora recurrit equis.
'Vxor, legis in os, debet quasi census amari.'
Nec censum uellem semper amare meum.
Linque tuas sedes alienaque litora quaere,
i, iuuenis: maior rerum tibi nascitur ordo.
Ne succumbe malis: te nouerit ultimus Hister,
te Boreas gelidus securaque regna Canopi
quique renascentem Phoebum cernuntque iacentem.
Maior in externas Ithacus descendat harenas.
Nam nihil est quod non mortalibus afferat usum:
rebus in aduersis, quae iacuere, iuuant.
Sic rate demersa fulvom deponderat aurum,
remorum leuitas naufraga membra uehit.
Cum sonuere tubae, iugulo stat divite ferrum;
barbara contemptu praelia pannus habet.