Latin
Lines 47-51
Petronius, Fragmenta, carmina 47-51
Not analysed yet
Non satis est quod nos mergit furiosa iuventus
transversosque rapit fama sepulta probris.
En etiam famuli cognata faece +sepulti
inter tam +erassas+ luxuriantur opes!
Vilis servus habet regni bona cellaque capti
deridet Vestam Romuleamque casam.
Idcirco uirtus medio iacet obruta caeno,
nequitiae classes candida uela ferunt.
Sic et membra solent auras includere ventris
quae penitus mersae cum rursus abire laborant
verberibus rimantur iter; nec desinit ante
frigidus, adstrictis qui regnat in ossibus, horror
quam tepidus laxo manuavit corpore sudor.
O litus vita mihi dulcius! o mare felix,
cui licet ad terras ire subinde meas!
o formosa dies! hoc quondam rure solebam
+Iliadas armatas+ sollicitare +manus.
Hic fontis locus est, illic sinus egerit algas;
haec statio est tacitis ficta cupidinibus.
Pervixi, neque enim fortuna malignior umquam
eripiet nobis quod prior hora dedit.
Illic alternis depugnat pontus et aer
hic rivo tenui pervia ridet humus.
Illic diversas conplorat navita puppis
hic pastor miti perluit amne pecus.
Illic inmanes mors +oblita+ solvit hiatus,
hic gaudet curva falce recisa Ceres.
Illic inter aquas urit sitis arida fauces,
hic dat periuro basia +multa+ viro.
Naviget et fluctus lasset mendicus Ulixes:
in terris vivit candida Penelope!
Haec ait et tremulo deduxit vertice canos
consecuitque genas; oculis nec defuit imber,
sed qualis rapitur per uallis improbus amnis,
cum gelidae periere niues et languidus Auster
non patitur glaciem resoluta uiuere terra,
gurgite sic pleno facies manavit et alto
insonuit gemitu turbatum murmure pectus.