Latin
Lines 53-62
Petronius, Fragmenta, carmina 53-62
Not analysed yet
Non est forma satis, nec quae vult bella videri
debet vulgari more placere sibi.
Dicta, sales, lusus, sermonis gratia, risus
vincunt naturae candidioris opus.
Condit enim formam quicquid consumitur artis,
Et nisi velle subest gratia nuda perit.
Foeda est in coitu et breuis uoluptas,
Et taedet Veneris statim peractae.
Non ergo ut pecudes libidinosae
Caeci protinus irruamus illuc,
Nam languescit amor peritque flamma;
Sed sic, sic, sine fine feriati
Et tecum iaceamus osculantes.
Hic nullus labor est ruborque nullus:
Hoc iuuit, iuuat, et diu iuuabit;
Hoc non deficit incipitque semper.
Accusare et amare tempore uno
Ipsi uix fuit Herculi ferendum.
Te uigilans oculis, animo te nocte requiro,
Victa iacent solo cum mea membra toro.
Vidi ego me tecum falsa sub imagine somni:
Somnia tu uinces, si mihi uera uenis.
Hoc sibi lusit opus de stamine floricolore
Hesperie, teneras officiosa manus,
Et pulchro pulchras strophio protecta papillas
Gaudet utrumque sui pectoris esse decus.
Hesperie lateri redimicula nectit eburno
Facta suis manibus, pectore digna suo.
Iam ueteres iras Venus et Tritonia ponunt:
Pectora nam Veneris Palladis ambit opus.
Intertexta rosa Tyrii subtemine fuci
Inuoluet quoties mobile zona latus,
Ambrosium gemino potabit ab ubere rorem
Et uere roseo fiet odore rosa.
Me niue candenti petiit modo Iulia. Rebar
Igne carere niuem: nix tamen ignis erat.
Quid niue frigidius? nostrum tamen urere pectus
Nix potuit manibus, Iulia, missa tuis.
Quis locus insidiis dabitur mihi tutus amoris,
Frigore concreta si latet ignis aqua?
Iulia sola potes nostras extinguere flammas:
Non niue, non glacie, sed potes igne pari.
Delos iam stabili reuincta terra
Olim purpureo mari natabat,
Et moto leuis hinc et inde uento
Ibat fluctibus inquieta summis.
Mox illam geminis deus catenis
Hac alto Gyaro ligauit, illac
Constanti Mycono dedit tenendam.
O maxima rerum
Et merito pietas homini tutissima uirtus.