# Fragmenta 1.111-121

Petronius, Fragmenta, Lines 1.111-1.121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/fragmenta/1.111

Frag. XXIII.
Nolo ego semper idem capiti suffundere costum,
Nec toto stomachum conciliare mero.
Taurus amat gramen mutata carpere velle,
Et fera mutatis sustinet ora cibis.
Ipse dies ideo nos grato perluit haustu,
Quod permutatis hora equis.
Frag. XXIV.
Vxor legitimus debet quasi census amari:
Nec censum vellem semper amare meum.
Frag. XXV.
Inuenias, quod quisque velit. Non omnibus vnum est,
Quod placet. Hic spinas colligit, ille rosas.
Frag. XXVI.
Nam nihil est, quod non mortalibus afferat vsum.
Rebus in aduersis, quae iacuere, iuuant.
Sic, rate demersa, fuluum deponderat aurum;
Remorum leuitas naufraga membra vehit.
Cum sonuere tubae; iugulo stat diuite ferrum;
Barbara contemtu praelia pannus habet.
Frag. XXVII.
Linque tuas sedes, alienaque littora quaere,
O iuuenis! maior rerum tibi nascitur ordo.
Ne succumbe malis: te nouerit ultimus Ister,
Te Boreas gelidus, securaque regna Canopi,
Quique renascentem Phoebum, cernuntque cadentem.
Maior in externas Ithacus descendat arenas.
Frag. XXVIII.
Nam citius flammas mortales ore tenebunt,
Quam secreta tegant. Quidquid dimittis in aula,
Effluit, et subitis rumoribus oppida pulsat.
Nec satis est, vulgasse fidem: simulatius exit
Proditionis opus, famamque onerare laborat.
Sic commissa verens, auidus referare minister,
Fodit humum , regisque latentes prodidit aures.
Concepit nam terra sonos, calamique loquentes
Inuenere Midam, qualem narrauerat iudex.
Frag. XXIX.
Fallunt nos oculi, vagique sensus,
Oppressa ratione, mentiuntur.
Nam turris, prope quae quadrata surgit.
Attritis procul angulis rotatur.
Hyblaeum refugit satur liquorem,
Et naris casiam frequenter odit.
Hoc illo magis, aut minus, placere
Non posset, nisi, lite destinata,
Pugnarent dubio tenore sensus.
Frag. XXX.
Iam nunc ardentes auctumnus fregerat vmbras,
Atque hiemem tepidis spectabat Phoebus habenis:
Iam platanus iactare comas, iam coeperat vuas
Annumerare suas, defecto palmite, vitis:
Ante oculos stabat, quidquid promiserat annus.

---

Petronius, FRAGMENTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/petroniusfrag.html.
