# Fragmenta 1.164-162

Petronius, Fragmenta, Lines 1.164-1.162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/fragmenta/1.164

Frag. XXXI.
Sic et memba solent auras includere venis,
Quae penitus mersae, cum rursus abire laborant,
Verberibus rimantur iter: nec desinit ante,
Frigidus, adstrictis qui regnat in ossibus, horror,
Quam tepidus laxo manauit corpore sudor.
Frag. XXXII.
Sic, contra rerum naturae munera nota,
Coruus maturis frugibus oua refert:
Sic format lingua foetum, cum protulit, vrsa,
Et piscis, nullo iunctus amore, parit.
Sic Phoebeia chelys, vinclo resoluta parentis,
Lucinae tepidis naribus ora fouet.
Sic sine concubitu textis apis excita ceris
Feruet, et audaci milite castra replet.
Non vno contenta valet natura tenore,
Sed permutatas gaudet habere vices.
Frag. XXXIII.
Naufragus, eiecta nudus rate, quaerit eodem
Percussum telo, cui sua fata legat.
Grandine qui segetes et totum perdidit annum,
In simili deflet tristia fata sinu.
Funera conciliant miseros, orbique parentes
Coniugunt gemitus, et facit hora pares.
Nos quoque confusis feriemus sidera verbis,
Et fama est, iunctas fortius ire preces.
Frag. XXXIV.
Omnia, quae miseras possunt finire querelas,
In promtu voluit candidus esse Deus.
Vile olus, et duris haerentia mora rubetis,
Pugnantis stomachi composuere famem.
Flumine vicino, stultus sitit, et riget Euro,
Cum calidus tepido consonat igne rogus.
Lex armata sedet circum fera limina nuptae,
Nil metuit licito fusa puella toro.
Quod satiare potest, diues natura ministrat,
Quod docet infrenis glorai, fine caret.
Frag. XXXV.
Iudaeus licet et porcinum numen adoret,
Et coeli summas aduocet auriculas.
Ni tamen et ferro succiderit inguinis oram,
Et nisi nudatum soluerit arte caput,
Exemtus populo, Graiam migrabit ad vrbem,
Et non ieiuna sabbatha lege premet.
Vna est nobilitas, argumentumque coloris
Ingenui, timidas non habuisse manus.

---

Petronius, FRAGMENTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/petroniusfrag.html.
