# Fragmenta 1.59-76

Petronius, Fragmenta, Lines 1.59-1.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/fragmenta/1.59

Frag. XI.
O maxima rerum,
Et merito pietas homini tutissima virtus!
Frag. XII.
 Horrificoque infestant murmure tigres.
Frag. XIII.
Nam comtum me vernales alucitae molestabant  Postquam ferculum allatum est  Tot regum manubiae penes fugitiuum repertae  Satis constat, eos nisi inclinatos, non solere transire cryptam Neapolitanam  Petauroque iubente modo superior  Adfer nobis alabastrum Cosmianum  Suppes  Tullia.
Frag. XIV.
 Ineluctabile fatum.
Frag. XV.
 Tremebunda superuolat hasta.
Frag. XVI.
 Qui praeesse cupit, prodesse recusat.
Magnus in exemplo est, cui non suffecerat orbis.
Frag. XVII.
 Exciso defossa marmore petra.
Frag. XVIII.
Quinque pedum fabricata domus, qua nobile corpus
Exigua requieuit humo. 
Atque, vt araneoli, tenuem formauimus orsum.
Frag. XIX.
Mille saporatam medicatis frugibus offam.
Frag. XX.
Non est forma satis; nec, quae vult bella videri,
Debet vulgari more placere sibi.
Dicta, sales, lusus, sermonis gratia, risus,
Vindicunt naturae candidioris opus.
Condit enim formam, quidquid consumitur artis,
Et, nisi velle subest, gratia tota perit.
Frag. XXI.
Non satis est, quod non mergis, furiosa iuuentus:
Transuersosque rapit fama sepulta probris?
Anne etiam famuli cognata faece sepulti,
In testa mersas luxuriantur opes?
Vilis seruus habet regni bona: cellaque capti
Deridet festram, Romuleamque casam.
Idcirco virtus medio iacet obruta coeno:
Nequitiae classes candida vela ferunt.
Frag. XXII.
Primus in orbe deos fecit timor: ardua coelo
Fulmina cum caderent, discussaque moenia flammis,
Atquew ictu flagraret Athos: Mox Phoebus ad ortus,
Lustrata deiectus humo: Lunaeque senectus,
Et reparatus honos: Hinc signa effusa per orbem,
Et permutatis didiunctus mensibus annus
Proiecit vitium hoc: atque error iussit inanis
Agricolas primos Cereri dare messis honores:
Palmitibus plenis Bacchum vincire: Palemque
Pastorum gaudere manu. Natat obrutus, omni
Neptunus demersis aqua: Pallasque tabernas
Vindicat. Et voti reus, et qui vendidit orbem,
Iam sibi quisque deos auido certamine fingit.

---

Petronius, FRAGMENTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/petroniusfrag.html.
