# Satiricon Liber 1.163-165

Petronius, Satiricon Liber, Lines 1.163-1.165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.163

'Qui de nobis? longe venio, late venio: solve me'.
Dicam tibi, qui de nobis currit et de loco non movetur; qui de nobis crescit et minor fit. Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella. Ergo aut tace aut meliorem noli molestare, qui te natum non putat, nisi si me iudicas anulos buxeos curare, quos amicae tuae involasti. Occuponem propitium! Eamus in forum et pecunias mutuemur: iam scies hoc ferrum fidem habere. Vah, bella res est volpis uda! Ita lucrum faciam et ita bene moriar ut populus per exitum meum iuret, nisi te toga ubique perversa fuero persecutus. Bella res et iste, qui te haec docet: mufrius, non magister. <Nos aliter> didicimus. Dicebat enim magister: 'Sunt vestra salva? Recta domum. Cave circumspicias, cave maiorem maledicas'. At nunc mera mapalia: nemo dupondii evadit. Ego, quod me sic vides, propter artificium meum diis gratias ago."
[LIX] Coeperat Ascyltos respondere convicio, sed Trimalchio delectatus colliberti eloquentia: "Agite, inquit, scordalias de medio. Suaviter sit potius, et tu, Hermeros, parce adulescentulo. Sanguen illi fervet, tu melior esto. Semper in hac re qui vincitur, vincit. Et tu cum esses capo, cocococo, atque cor non habebas. Simus ergo, quod melius est, a primitiis hilares et Homeristas spectemus." Intravit factio statim hastisque scuta concrepuit. Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum. Mox silentio facto: "Scitis, inquit, quam fabulam agant? Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt. Horum soror erat Helena. Agamemnon illam rapuit et Dianae cervam subiecit. Ita nunc Homeros dicit, quemadmodum inter se pugnent Troiani et Parentini. Vicit scilicet, et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit uxorem. Ob eam rem Aiax insanit, et statim argumentum explicabit." Haec ut dixit Trimalchio, clamorem Homeristae sustulerunt, interque familiam discurrentem vitulus in lance ducenaria elixus allatus est, et quidem galeatus. Secutus est Aiax strictoque gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo versa modo supina gesticulatus, mucrone frusta collegit mirantibusque vitulum partitus est.

---

Petronius, SATIRICON LIBER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/petronius1.html.
