Latin
Poem 14
Petronius, Satyricon Poems 14
Not analysed yet
Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat,
Aut ubi paupertas uincere nulla potest?
Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera,
Non numquam nummis uendere uera solent.
Ergo iudicium nihil est nisi publica merces,
Atque eques in causa qui sedet, empta probat.