Latin · ~3 min
Lines 14-52
Petronius, Satyricon 14-52
Not analysed yet
Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat,
aut ubi paupertas vincere nulla potest?
Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera,
non nunquam nummis vendere vera solent.
Ergo iudicium nihil est nisi publica merces,
atque eques in causa qui sedet, empta probat.
Nolo quod cupio, statim tenere,
nec victoria mi placet parata …
Contemni turpe est, legem donare superbum;
hoc amo, quod possum qua libet ire via.
Nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit,
et qui non iugulat, victor abire solet …
“Huc huc cito convenite nunc, spatalocinaedi,
Pede tendite, cursum addite, convolate planta
Femoreque facili, dune agili et manu procaces,
Molles, veteres, Deliaci manu recisi.”
Eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est.
Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.
Ergo vivamus, dum licet esse bene.
et “Aquam foras, vinum intro” clamavit …