Latin · ~4 min
Lines 68-83
Petronius, Satyricon 68-83
Not analysed yet
“Interea medium Aeneas iam classe tenebat.”
Qualis nox fuit illa, di deaeque,
quam mollis torus. Haesimus calentes
et transfudimus hinc et hinc labellis
errantes animas. Valete, curae
mortalis. Ego sic perire coepi.
Nomen amicitiae sic, quatenus expedit, haeret;
calculus in tabula mobile ducit opus.
Cum fortuna manet, vultum servatis, amici;
cum cecidit, turpi vertitis ora fuga.
Grex agit in scaena mimum: pater ille vocatur,
filius hic, nomen divitis ille tenet.
Mox ubi ridendas inclusit pagina partes,
vera redit facies, dum simulata perit …
Non bibet inter aquas poma aut pendentia carpit
Tantalus infelix, quem sua vota premunt.
Divitis haec magni facies erit, omnia cernens
qui timet et sicco concoquit ore famem …
Qui pelago credit, magno se faenore tollit;
qui pugnas et castra petit, praecingitur auro;
vilis adulator picto iacet ebrius ostro,
et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat:
sola pruinosis horret facundia pannis
atque inopi lingua desertas invocat artes.