Latin
Lines 90-108
Petronius, Satyricon 90-108
Not analysed yet
Mando aedicularum custodi cenulae officium …
Ales Phasiacis petita Colchis
atque Afrae volucres placent palato,
quod non sunt faciles: at albus anser
et pictis anas enovata pennis
plebeium sapit. Ultimis ab oris
attractus scarus atque arata Syrtis,
si quid naufragio dedit, probatur:
mullus iam gravis est. Amica vincit
uxorem. Rosa cinnamum veretur.
Quicquid quaeritur, optimum videtur.
“Quis furor” exclamat “pacem convertit in arma?
Quid nostrae meruere manus? Non Troius heros
hac in classe vehit decepti pignus Atridae,
nec Medea furens fraterno sanguine pugnat.
Sed contemptus amor vires habet. Ei mihi, fata
hos inter fluctus quis raptis evocat armis?
Cui non est mors una satis? Ne vincite pontum
gurgitibusque feris alios imponite fluctus.”