Latin
1
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 1
Unproofread scanNot analysed yet
VADRANS APIANI ASTRONOMICVS ET IAM RECENS INVENTVS ET NVNC PRIMVM EDITVS, Huic adiuncta sunt &alia instrumenta obseruatoria perinde noua adcommodata horis discernendis nocturnis simul &diurnis, idque ex Sole, Luna, Stellisque tum erraticis tum fixis, ad quorum tamen cognitionem citra omnem Preceptoris operam facile peruenire licebit. Deinde altitudinis etiam, distantiae, profunditatisque Puteorum, Turriumque seu aedificiorum adnexae sunt dimensiones, &aquarum quoque ex monte vno in alium deductiones. His omnibus accedit, quo pacto per speculum altitudines structurarum uarijs modis cognosci queant. Et quomodo extensis noctu digitis (naturali quodam, quod &Diogaenes admiraretur, instrumento) siugulae horae noctis obseruari commode, poßint. ETR APIANV ORDINARIVS APVDINGOLSTADIANOSMATHEMATICES PROFESSOR, ORNATISsimo &Humanissimo viro Domino Matthiae Zymmerman, Caesareae &Catholicae Maiestatis à Secretis Salutem &foelicitatem perpetuam.