Latin
ICONCLVSIO PRIMAE PARTIS ILLIVS LIBRI
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 12
Unproofread scanNot analysed yet
APARS SECV ND. HVIVS LIBRI, DE PLVRIMO, PVLCHERRIMI ILlius Quadrantis vsu, &syderum cognitione. PROPOSITIO PRIMA. ¶Gradum Solis in Zodiaco, quottidie &solerter inuenire. TNuenturus in diem aliquem propositum Solis in Zodiaco signum &gradum Quadrantis tergum in manus accipe, &quem queris Mensem simul &diem tibi propone in altero orbe, super illum collocabis indicem longissimum istum, quem antea horarium diximus, cum linea fiduciae. Deinde vide quem linea ista Zodiaci gradum attingat, puta, si indicem ponas super 6. diem Maij, (in anno tamen communi) ille gradum tibi ostendet 25. &quem sol eo die permeat. In anno autem bisextili, elapso iam die 24. Februarij per totum illum annum pro quolibet die presenti diem adsumes sequentem, vt si gradum solis queras ad 12. Martij, queres die 13. eiusdem, (sicut iam docui) &inuenies gradum solis quesitum.