Latin
APPENDIX
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 14
Unproofread scanNot analysed yet
APPENDIX. Obseruandum est, quia index horarius non vndique vltra quadrantem protenditur, Ideo non semper ibi stellas vrsae videri posse. Id ergo si quando tibi euenerit, poteris illuc cum cera vel lignum vel alterius materiae quiddam adfigere rectum, vt sic indice pro omni neressitate &oportunitate vti queas. Ecce autem vrsae maioris figuram hic tibi, quàm contemplaberis sicubi illam iam videris in coelo, Ex eius rotis postremis duabus linea recta ducta ad illud latus quo equi tres deflectunt polum demonstrat, neque enim stella aliqua occurrit quae te possit abducere, &hoc quidem dissecta illa sibi vult linea. Vpolio Vsse sig PROPOSITIO SEPTIMA ¶Planetas simul &stellas fixas, iam hic in sequentib. depictas, per huiusmodi imagines in coelo quoque cognoscere. Vando ad hunc nostri quadrantis vsum quarundam stellarum cognitio cumprimis erit necessaria, visum est in hanc rem illas adsumere, quae &lucidissimę &maxime insignes &discernendis horis ipso situ magis videbantur adpositae, sicut iam supra parte tertia propositionis 12. indicauimus. Quum igitur illarum aliquam noctu voles agnoscere, indicem horarium in tergo instrumenti pone super horam aliquam vel ante vel post Deinde diem medium noctis, ad quam vtcunque propositam stellam inquirere cupis. illum alteri orbi inscriptum sub ipsum promoueto indicem, &sic orbem teneto immotum intimque Videbis, stellas illas, quae horae duodecimae sunt proximae, supremas etiam esse in bi Sol in meridie fuerit. Et tum considerata tantum forma imaginis illius iuxta praescriptum numerorum in cognitionem subito venies stellae propositae, quam etiam si solam agnoueris, viam tamen tibi paraueris circumstantes quoque proxime stellas cognoscendi, obseruata tantum &earum a priori distantia, &iusta ortus occasusque positione.