Latin
PROPOSITIO OCTAVA
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 19
Unproofread scanNot analysed yet
non ita facile cognosces, quum sit paulo maior ijs, quae tertiae sunt luminis, iamque temporibus nostris pene in medio Arietis conspicitur. Pars superior. AliGG Pars infeerior Stellae 13. &deinde 14. sunt in sydere Tauri, &quae 13. numerantur loco Pleiades sunt. Ast 14. ipse Tauri oculus est Chaldęis appellatur Aldebaran. Porro 15. &16. quoque in vna constellatione continentur. Et 15. quidem in sinistro pede Orionis est Chaldaeis dicta Rigel. 16. vero in dextro eiusdem humero Chaldaice Bedelgeize primae vtraque magnitudinis.