# Quadrans Apiani astronomicus 19

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus, PROPOSITIO OCTAVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/19

non ita facile cognosces, quum sit paulo maior ijs, quae tertiae sunt luminis, iamque temporibus nostris pene in medio Arietis conspicitur. Pars superior. AliGG Pars infeerior Stellae 13. & deinde 14. sunt in sydere Tauri, & quae 13. numerantur loco Pleiades sunt. Ast 14. ipse Tauri oculus est Chaldęis appellatur Aldebaran. Porro 15. & 16. quoque in vna constellatione continentur. Et 15. quidem in sinistro pede Orionis est Chaldaeis dicta Rigel. 16. vero in dextro eiusdem humero Chaldaice Bedelgeize primae vtraque magnitudinis.

---

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus.
