# Quadrans Apiani astronomicus 20

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus, PROPOSITIO OCTAVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/20

Orionem hunc, nisi sis ipse cęcus, primo statim coeli aspectu cognosces, modo & ille tunc supra nostrum ascenderit Horizontem, & tu certam coeli plagam commode obseruaris, Est enim sydus tum maxime conspicuum, tum vere (quod inquit Manilius) magni pars maxima coeli. Sunt in eo stellae tres de secunda magnitudine, quae cingulum constituunt, id vero vulgus Baculum Iacob appellat, sicut ob oculos hic subiecta tibi figura monstrabit. Pars superior uersus Zenith. Ortus Occasus Vr & Pars inferior.

---

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus.
