Latin
PROPOSITIO NONA
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 21
Unproofread scanNot analysed yet
Vt inuenturus gradum Eclypticę qui cum aliquo Planeta siue supra siue sub nostro Horizonte meridianum in ipso momento tangat, &ipse iam tunc Planeta in latitudine septentrionali gradibus octo distet ab Eclyptica, secundum longitudinem vero 19. grad: ,in hoc &similibus sic age, filum quod ex centro E pendet, pone super lineam E G, vnionem quoque ex filo protensum duc ad gradum 8. à G versus exteriorem limbum. Vbi notatu dignum quoque erit tibi, quod si cum alicuius Planetę latitudine ingredi ipsumque adeo verificare voles vnionem, latitudinem tibi esse accipiendam hoc modo, Vbicunque signi characterem inueneris, in eo semper plano latitudo est ab Eclyptica septentrionalis, vt in proposito exemplo, quia Planeta gradus 8. habet in latitudine septentrionali, &Character ponitur sub Eclyptica GF in exteriori parte limbi, ea iam ipsa latitudinem septentrionalem designat illius signi, &sic de similibus. Numera itaque iam gradus 8. a puncto G versus limbum &habebis latitudinem septentrionalem, Filum deinceps duc in signum Arietis, in quo numeratis gradib. 19. (subinde spacium pro gradu computando) inuentum habes locum Planetae secundum longitudinem. Ab illo porro gradu descende paulatim inter lineas transuersas in latitudine sua vt hic, a 19. gradu y procede versus limbum in linea transuersa, atque super eam deduc vnionem cum filo, &quocumque tandem ille loco lineam tangat, filum tibi medium coeli ostendet in Eclyptica GF gradum nimirum 15. y, quo Planeta ille coelum tunc contingit medium.