Latin
PROPOSITIO DVODECIMA
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 22
Unproofread scanNot analysed yet
Mox tergum quadrantis ad te verte, &indicem horarium similiter super illam horam repone, sicuti Luna per vnionem ostenderat, &sub istum indicem deducito gradum in quo Luna est illa hora. Indicem postea horarium infixo sic, seruato orbe, colloca super diem Mensis, &indicabit tibi horam quaesitam, nocturno simul &diurno tempore. At si exactius paulo idem scire desyderas, quere per propositionem nonam huius secundae partis, gradum Zodiaci, quo Luna coeli medium attingit, &illum verum esse credito gradum. Huicque vsui maxime adcommodatum, statimque cum isto gradu orbem illum sub indicem prouehito horarium &emt. &horam quam querebas hoc modo inuenisti rectissime. Posset tamen alicui dubium mouere, quod Luna &tum est terrae proxima &tantam visus facit differentiam, verum nos illuc hoc loco missum facimus, alias diligentius hoc ipsum quoque explicaturi, interim ista hic sufficiant, Sed &eodem plane modo, quo iam horas ex luna discernere docuimus, facere poteris in alijs planetis, Mercurium solum taceo, quanim hic, qua est tum vasritie tum calliditate, rarissime senobis videndum prebet.