# Quadrans Apiani astronomicus 25

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus, PROPOSITIO DECIMASEPTIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/25

PROPOSITIO PRIMA ¶ Altitudinem Turrium ex vmbra propria, Quadrantis huius nostri benefico exacte metiri. Umensurus vel Turrim vel aliud quoddam aedificium ad quod in terra facile iusta planicie pertransiri potest, radios siue solares siue lunares per pisulas excipe, statimque filum obserua, illud enim si autin arcu HI supra puncta 100. aut in limbo super 45. gradus ceciderit, scies Turrim eius esse altitudinis cuius est vmbra sua longitudinis. Hanc ergo si vel vlna vel alia mensura consuera mensuraris, credas te iam turrim quoque ipsam esse dimensum, vt si vmbra in longitudine passus habeat 80. , totidem quoque habebit in altitudine Turris. Quod si vero filum non omnino directe super 100. puncta ceciderit, poteris expectare paulisper, dum vel Sol vel Luna altius ascendat, magisue descendat, & tunc filum rectę super 100. puncta cadat. Dimensionis huius vsus ex subiecta figura colligi potest facilime. Ι 1 1gολ 1 1

---

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus.
