# Quadrans Apiani astronomicus 27

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus, PROPOSITIO QVARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/27

Hic si filum directe super 100. puncta cadit in arcu HI, statim a pede tuo numera passus, aut si quod aliud malis mensurae genus, vsque ad ipsam basim Turris, ad ea que hinc prouenient si corporis tui adieceris longitudinem, habebis veram altitudinem Turris. Sin vero filum non omnino super 100. puncta deciderit, vel super 45. gra. limbi, retrocede vel progredere aliquantulum, eousque & habebis altitudinem Turdum filum super puncta 100. seu gradus 45. directe ceciderit, ris sicut prius. In exemplo res apparebit facilior, cecide rit filum super puncta 100. siue 45. gra: & inter pedem mensoris turrimque interpositi sint passus 78, dimensor ve ro in proceritate corporis sui a planta pedis vsque ad oculum passus duos habeat, illis additis ad 78. proueniet tibi re cta Turris altitudo 80. pass. In hoc exemplari schemate rem planius accipies. PROPOSITIO QVINTA ¶ Quocunque loco pedem fortuito fixeris, altitudines metiri SI forte iam in loco aliquo constiteris, vnde nec retrocedere nec porro voles progredi, S & tamen ex illo commode queas sine aliorum aedificiorum obstaculo basim Turris dimetiri. Age hic quoque consulamus isti siue prudentiae siue ignauiae tuae, tu modo sicut prius altitudinem per pinnulas contemplare, & si ceciderit filum super puncta vmbrae rectae, noris distantiam Turris a pede tuo tantam non esse quanta est eius altitudo. Vt si filum super 75. puncta ceciderit vmbrae rectae, & a pede tuo ad turrim vsque sint pedes 300. Regulam pone hoc modo, 75. prebent puncta .100. quid mihi dabunt pedes 300.? Duc igitur 100. in 300. & prouenient 30000. id si diuiseris in 75, erit quotiens pedes 400, cui adde Cadente autem proceritatis tuae pedes septem, & habebis altitudinem Turris Si forte ceciderit filum ad 49. filo super puncta vmbrę versae, operaberis in hunc modum. puncta vmbrae versae, & distantia turris a pede sit 1000. pedum, tu regulam proportionum tibi propone huiusmodi, ex 100. proueniunt 40. quid emerget ex 1000° multiplicatis iam 1000. cum 40. habebis 40000. que si di uiseris in 100. prodibunt in quotiente 400. pedes, que al titudo tibi erit Turris, proceritate tamen corporis tui vsque ad oculum tantum addita. Id vtrumque ex hac vna poteris figura intelligere.

---

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus.
