Latin
3
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 3
Unproofread scanNot analysed yet
Eoque tandem ipso fieret vt quae nunc immerito à quibusdam, ab aliis vero temere &inepte contemnitur, per se tamen laudatissima scientia Astronomia pristinae suae restitueretur dignitati. Aut quae malum vesania nos exagitat, vt quod natura insitum est hominibus studium noua magna &inusitata aliis noscendi, intactum ipsi relinquamus, in pulueribus interim antiquorum velut obsordescentes? Sum itaque ego ex illis plane, qui mirer quidem antiquos, non tamen vt quidam temporum nostrorum ingenia despicio, neque enim quasi lassa &effoeta natura nihil iam laudabile parit. Hoc itaque inuentum nostrum nouum vir Clarissime laetus &alacer tibi nominique tuo dicatum accipe. Erit enim vsui illud tibi maximo, siquid cum ad plures accommodatum sit eleuationes, vbique ferè gentium vsurpare poteris, quocunque tandem cum Caesarea &Catholica Maiestate concesseris. Erit honori quoque alicui, per te hinc tanta ad alios huius artis Studiosos omnes venire commoda. Tibi igitur illud munus offero, dicoque adeo &addico, rogans vt animum magis aspicias &intueare donantis candidissimum, qui munusculum ipsum, siquidem &ego animi potius &adfectus erga te promptissimi declarandi gratia, quam dono aliquo te exornandi, hoc quicquid est mihi adsumpsi laboris, fretus omnino humanitate &beneuolentia tua simulque sperans, te id muneris in optimam partem accepturum, quod poteras per te tuo tibi iure etiam si nullus dedicassem, vendicare: Vale, tuumque Apianum amare vt facis pergito. Datum Ingolstadii TX. Kalendas Iulii, Quum iam lupiter radio foelicissimo Venerem suam aspiceret. M. D. XXXII. Anno