# Quadrans Apiani astronomicus 3-2

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus, AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/3-2

AD LECTOREM. Quod fuit inuentor Medicae celeberrimus artis Phoebus, ob hoc summo considet ipse Ioue Diuinae Cererem leges, & adorea farra Praecipuas inter collocauere Deas Pocula Cornigerum referunt comperta Lyaeum Inter candentis Numina clara Poli, Sic qui prudenter mundo dedit utile quicquam, Antiqua huic laudes Saecla dedere suas Ergo immortalinec me frustreris honore Nobilis ò Lector, qui tibi tanta tuli Namque ut conticeam quae nisibus ante molestis Non dum uisa prius nostra Minerua deditInspice Quadrantem facilis nullo unde labore Ex Luna albenti, Soleque candidulo, Horas inde potes nocturnas atque diurnas Noscere, tum ex fixis syderibusque uagisDisces hac opera, quae sit distantia Turris, Structurae moles quàm alta: profunda simul Multa & quae praesens praesenti agnoscere libro Ipse uales, quando sedulus esse uoles Verum quae merces poscatur discere poscis Authori gratum posco nihil quam animum,

---

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus.
