Latin
PROPOSITIO NONA
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 30
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO NONA ¶Cognita ex praemissis altitudine Turris, ex eadem quoque quantum illa a te absit prope &expedite metiri. OOmmensurandi ratio illa licet in superioribus nusquam sit indicata, facilima est tamen, SObseruata enim iam Turris seu aedificij altitudine, in eum locum concede, cuius distantiam scire desyderas a Turri ad quam tamen non potest pertingere, inuersoque quadrante centrum E dirige ad Turrim diligenter per pinnulas suspiciens, &signum in ea tibi turri conceptum obseruans, vnde iam ante altitudinem dimensus es, dehinc puncta consyderans, vide si filum cadat super puncta 100. tunc enim eadem erit Turris a te distantia que illius altitudo tantum quod tua quoque adhuc deest longitudo, quam si a Turris sublimate, subPropositio haec vt est vti traxeris, reliqua tibi manebit stationis tuae a Turri distantia. lissima ita ad vsum instructissima, in qua tamen hoc videndum, quod si filum super vmbrae versae puncta ceciderit, maior erit distantia Turris a te quam sit illius altitudo. Id comperies hoc modo, fingamus Turrim 123. passus habere in altitudine, inde tu corporis tui prolixitatem subtrahito, passus forte duos, &remanebunt adhuc 121. Tangente autem filo puncta vmbrae versae 75. numeros tu in hanc regulae formam redige, 75. prebent 100, quid tandem consurget ex 121. ? ducto iam numero 121. in 100. produces 12100. productum diuide in 75. &prouenient passus 161, distantia seu intercapedo Turris a corpore tuo. Quod si vero filum in puncta incidat vmbrae rectae, scias non esse tantam a te Turris distantiam, quanta huius est altitudo, huc ergo filum dependere in punctum 80. vmbrae rectae, &dic, 100. pun cta dant 80. quid dabunt 121. passus? Duc iterum 121. in 100. &prodibunt inde 9680. illudque deinceps diuide in 100. &ex diuisione facta prouenient passus 96. distantia Turris. Verum non desunt qui putent commensurationem hanc per Baculum Iacob non item fieri posse. Verum ego &contendo &assero dimensionem hanc per illum Baculum vsque adeo impossibilem non esse, vt per eundem sit &omnium facilima &certissima, si quidem illius beneficio poteris in ipso statim stationis loco subito distantiam turris a te cognoscere, sine omni commensuratione in terra, simili modo per illum quoque licebit signa, gra dus, longitudinesque pariter &latitudines stellarum omnium cognoscere. Qua de re consules libellum nostrum, quem nos iam edituri sumus inscriptum, Radius Apiani. Hoc exemplari themate rem planius accipies.