Latin
PROPOSITIO DECIMAQVARTA
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 34
Unproofread scanNot analysed yet
Linea enim AB horizontèm significat terrae, altera vero B C horizontem terrae apparentem in speculo, inter vtrumque hunc horizontem AB &BC, quicquid in angulo ABC interest in speculo non apparet. Id tibi subiecta figura satis indicat. PHIORE VIERE Quod si speculum ita iaceat, vt planum siue superficies eius Turrim in sua altitudine intersecet, sicut ex hac figura cernis in puncto A, Linea enim AD planum designat speculi, id ita intelliges, Si speculum eius esset latitudinis, vt superficies Turrim etiam penetraret, eam vtique secaret cum linea AD. Nihil itaque, sicut iam supra declarauimus, in speculo apparet, nisi quod ex illo plano, hoc est, intersectione ista extat, Vt pars Turris ab A vsque ad B. Turris vero AC vsque in A (quae sane pars sub ipso est plano speculi) in speculo omnino non videtur, id vtique nisi sis plumbo stupidior, ex subsequenti intelliges figura. In exemplum praedictae rei sequens hoc Schema tibi ostendisse sufficiat. Sic itaque constituto speculo, si tu ad illud iam accedas iam ab eo rursus discedas tantisper dum vel summum Turris apicem vel angulum quempiam in speculo videas, diligenter tibi notam aliquam in terra propone (aequaliter tamen &perpendiculariter ab oculo tuo deorsum, vt nec oculus digitos pedum, nec isti vicissim illum praeuertendo impediant Deinde mensura aliqua consueta metire distantiam eius puncti &speculi. Fuerit ergo illa exempli causa 4. vlnarum, &a pede tuo vsque ad oculum vlnae 3. a speculo autem ad Turrim 40. vlnae, hinc iam inuentu rus altitudinem Turris regulam tibi propone in hunc modum, 4. faciunt 3. quid igitur 40? ibi sane ex praescripto regulae prodibunt vlnae 30. iusta Turris propo sitae altitudo. Hoc melius ex hac figura imaginari &velut ad oculum cernere poteris.