# Quadrans Apiani astronomicus 35

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus, PROPOSITIO DECIMAQVINTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/35

PROPOSITIO DECIMAQVINTA ¶ Altitudinem Turris ad cuius Basim progredi nequeas commensurare. CIquando ad ipsam Turris Basim vel per alia aedificia, vel fossas aut aquas aut queuis Otandem obstacula peruenire non potes, speculum bis deponito, obseruatoque vt à prima statione directe retrocedas, neque vel ad alterum latus inclines vel antrorsum procedas, & sic iterum Turrim in speculo contemplare, simulque exacte animaduerte tum vtrumque speculi locum & tuam ab illo vtrinque distantiam, fit vt in vtraque ista obseruatione Turris, altitudo a terra longior sit quam intercapedo est speculi & pedis, sicut in hoc Exemplo. Fac longitudinem tuam esse pedum 7. primaque obseruatione distare te a speculo pedis 4., in altera 6. Subtrahe igitur 4. a6. & remanebunt 2. inter vtramque vero speculi positionem intersunt pedes 125. sitque haec tibi regula. 2. dant pedes 7. (altitudinem nimirum tuam vsque ad oculum) quantum igitur dabunt 125. pedes? & inuenies iuxta regulam pedes 437) veram Turris altitudinem. In hac figura sic intelliges.

---

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus.
