Latin
CONCLVSIO HVIVS TERTIAE PARTIS
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 37
Unproofread scanNot analysed yet
QVARTA DE ALIO QVODAM INSTRVMENto (quod inscribere &appellare libuit Horometrum) parato quidem ad eleuationem Poli 51. graduum, sed ita vt tamen sine magno vel notabili errore ad 50. &52. gradus accommodari queat. PROPOSITIO PRIMA ¶Partes Horometri in vniuersum omnes, lineas simul &gradus explicare vsuique parare. INstrumentum hoc partes itidem duas complectitur, sicut quadrans, altera quam faciem diciAmus, cancellos quo habet desuper scalam nimirum planetariam, &per medium eius lineam EF Eclypticam, eodem plane intellectu sicut in quadrante. Super scalam signum est positum cum literis LMN, idque designat brachiolum ibidem esse adfigendum cum membris seu iuncturis duabus ex auricalco confectum, sicut inferius iuxta faciem Horometri est signatum. Iuxta literam Pfilum adpendendum est spithamae longitudine, in eo vnionem adiunctum oportet qui hinc inde circumuolui queat, &ex imo fili plumbum dependeat. Deinde lineae aequidistantes 11. hic sunt, quarum quae ad dextram est vltima horam significat 12. ,&ab hac ad sinistram proxima 11. antemeridianam &pomeridianam primam, &sic deinceps iusto horarum ordine ante &post meridiem. Horae vero duodecimae scala adiuncta est quam meridianam inscripsimus, in ea quodlibet signum quum in partes3. sit dissectum, queuis horum gradus 10. significat. His obseruatis contemplare porro mihi &aliam adhuc lineam transuersam AC, &videbis prope literam A orbiculos duos, ad quos filum istud reponere te oportebit quoties vel altitudinem dimensurus es vel profunditatem, super eandem lineam tabellas quoque duas erigi conuenit, duobusque vtrinque foraminib. perforatas, sicut supra de quadrante diximus, Inde enim omnis vision fit &exercetur. Praeterea stellas aliquas videbis hinc inde adpositas iuxta scalas planenetarias, &hae quidem admonent te vt illuc ipsum Pynde filum dependet reponas, quum noctu ex stellis horam certam es cogniturus, numeri illi adiuncti idem significant quod supra in quadrante. Stellae porro quas vero quodam ordine iuxta manubrium adposuimus, easdem quae supra signatae sunt stellas significant, singulae enim bis sunt hic positae, &hic quidem iterum repetitae, vt vbi iam in cognitione horaria Brachiolum cum litera Psuper stellam in superiori parte iuxta cancellos siue scalas posueris, hic iam vnionem quoque super eandem stellam iuxta manubrium colloces. Vt si litera Piaceat super 11. X vnio seu margarita hic inferius super 11. &reponatur. Adhuc quoque per medium alij transuersim signati sunt gradus, additis numeris a quinario in quinarium, &significant amplitudines ortiuas Solis, planetarum, &earundem stellarum fixarum. Et ad extremum limbus ille exterior A C diuisus est in partes i00. significantes puncta vmbrae rectae, &inferius iterum iste a cruce +vsque ad literam B dissectus est in totidem partes, que puncta designant vmbrae versae. De ijs punctis &vsu eorundem non est quod plura hic doceam, quando nullo alio modo eis vtimur quam eo quem supra in quadrante diligenter explicauimus.