# Quadrans Apiani astronomicus 40

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus, HORONIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/40

PROPOSITIO SECVNDA ¶ Horometri vsum generatim declarare. On est quod dorsum horometri nostri hic tibi commemorm, vel aliquem illius vsum Mindicem, omnia enim quae vel comminisci hic poteris, iam supra satis et expedite & luculenter tibi in quadrante demonstraui, Tantum hoc te nunc docebo, vt possis illius beneficio & interdium ex sole & noctu per Lunam aliosque Planetas & stellas fixas horarum certa colligere tempora, simulque ortum Solis cum sua amplitudine, amplitundinem quoque ortiuam stellarum fixarum inuenire. PROPOSITIO TERTIA ¶ Horam diurnam ex radiis solaribus expedite addiscere. Nuenturus itaque horam interdiu ex radijs solaribus, gradum principio Solis quere in dorso, sicut supra, eundem deinde in ipsa horometri facie etiam inquire in linea EF, & super illam repone brachiolum cum litera P, & filum quoque super eundem solis gradum repone in scala meridiana (super ipsam nimirum diuisionem in hora 12. ) & illuc quoque promoueto vnionem, sicque filum cum plumbo libere dependeat, & si tunc punctum A versus solem tenueris eiusque per pinnulas exceperis radios, vnio tib inter lineas horarias horam indicabit diei optatam.

---

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus.
