# Quadrans Apiani astronomicus 48

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus, PROPOSITIO SECVNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/48

Atque iterum verte manum, ac numera ab ipso D vsque in locum vbi stellam inuenisti. Esto igitur, inuenta sit steila penes H, ipsum puta principiu lanuarij, et ibi nulla opus est versione manuum, sed tantuam numera à B, hoc est ab hora 12. vsque ad Hhoram.s. secundam post medium noctis. Rursus vero stella in H constituta vt iam, & sit tunc prima dies Aprilis, verte itaque manum cum virgultis, & E imaginare ipsum Maij principium, statimque ab E nume ra ad D vsque & inuenies horas 2. , & iterum manum tene vt prius recte, cogitans apud te Dliteram horam esse 2. inde numera iterum vsque ad H, hoc est ad stellam & inuenies vndequaque horas 4., eas retro supputa ab hora duodecima & erit 8. hora illa quam querebas

---

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus.
