Latin
MRNVIAANOP
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 5
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO SECVNDA. ¶Circulum Quadrantis huius &lineas nonnullas apte explicare. AGe nunc primo hoc loco Circulos, lineas, literasque &ductus minutissimos omnes quos facies Quadrantis complectitur, explicemus. Quadrans propositus angulos tres habet, singulos elementis singulis notatos, &E quidem centro adscripsimus, puncto scilicet totius circuli, vnde quadrans hic excisus est, medio. Inferius autem penes circumferentiam adleuam posuimus G, dextrorsum vero ad finem eiusdem periserię constituimus F, &à G quidem in F numeri aliquot positi sunt à 5. in 90. vsque, gradus ipsos designantes, sicur adiuncta docet diuisio, gradusque adeo illi altitudinum dicuntur. Id vero in facie eleuationi polari tantum conuenit 48. graduum, &vnius vltra citraque illos, hoc est graduum 47. 48. 49. Reliquae facies (ad aliquot . n. eleuationes quasdam adhuc partes anteriores construxi) transuersas per modum crucis habent lineolas, quarum quęlibet gradum per quem ducta est significat. Sed &literae G numeri aliquor additi sunt, ab 1. vsque in 8. ex vtroque latere, qui sane latitudines Planetarum ab Ecliptica indicant, additò tamen nominatim discrimne meridionales ne sint illi an septentrionales. Arcus porrò F. G. pro toto hic vsurpatur Zodiaco, sicut &in sequentib. audies &ipsi per se satis testantur Characteres signorum. PROPOSITIO TERTIA. ¶Circulum vnà cum punctis suis vnde altitudinum latitudinumque &distantiarum patet commensuratio, exacte intelligere. JE hac quoque parte tibi quisquis es huius rei vt iucundissimę ita longe vtilissimę stu liosus nostrà desit opera, Ecce super circulum F. G. alium adhuc vides H. I. vtrinque vsque ad medium in partes 100. dissectum. Ex quibus puncta priora 100. ab H. vsque ad medium, vmbrae rectae puncta dicuntur. Ab 1. vero itidem vsque ad medium puncta vme brae versae, vtrique sui sunt adiuncti numeri a 5. vsque in 100.