# Quadrans Apiani astronomicus 5-2

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus, PROPOSITIO QVARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/5-2

PROPOSITIO QVARTA. ¶ Tertium Circulum K. L. cui stellae aliquot cum numeris insiti sunt, à caeteris probe dignoscere. Adhue tamen super illum circulum seu orbem H. I. in alio stellę designatę sunt quędam Acum numeris, in quibus intellectus geminus latet, Sunt .n. stellae ex ijs quaedam quae in medio puncta habent candida, qua nota illae dignoscuntur primae esse magnitudinis, & hae clar tate Planetis sunt proximae. Alię porro in quibus punctula huiusmodi non cernuntur, secundae sunt magnitudinis, priorib. paulo obscuriores, quales vides in vrsa maiore. Numeri autem appositi aliud non significant, nisi quo illas penes hos ita cognoscas, vt eas in tergo deinceps querere possis. Stellae istae in circulum hic collocatae sunt, secund eleuationem polarem graduum 47. 48. 49. Verum in caeteris faciebus quadrantum. horę meridianę sunt adiunctę, puta duodecimę, quem etiam locum non paulo commodius occupant. PROPOSITIO QVINTA. ¶ Lineas horis communibus accommodatas cum suis numeris discernere. Vctae etiam sunt a leua dextrorsum descendentes aliae lineae 10. interdum 11. put Geleuatio Poli expostulat. Ductae inquam nec recte nec circulariter, sed hinc inde per ambages, sicut iusta diuisionis requirebat proportio, & illae quidem horas significant communes cum numeris suis, Quarum prima illa eademque longissima, indicante idipsum numero duodecimam signat & diei & noctis, sicut insra patebit.

---

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus.
