# Quadrans Apiani astronomicus 6

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus, PROPOSITIO QVARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/6

PROPOSITIO SEXTA. ¶ Scalas Planetarias breuib. explanare. Oris illis communib u proxime additi in eodem orbe sunt cancelli in formam ῥομβοεδέος inclusi, ijs Characteres adiunximus duodecim signorum Zodiaci, ibidem per medium linea ducta est A. B. Ecliptica nimirum, & transuersim aliae adhuc ductae sunt lineae crassiores per modum crucis, que principia designant signorum Zodiaci, & subinde inter duas alię quoque duę rectę sunt subtiles itidem transuersae, quae lineam A. B. inter singula signa in partes tres diuidunt, eorumque quelibet gradus 10. signat. Inter istas linea proposita A. B. rursus in .5. particulas continue dispescitur lineis preuissimis, illarum quaeuis gra dus duos significat. Verum ex vtraque parte lineae huius A. B. lineę ad huc sex apparent parallelae eleuati poli ad 48. gradus, & in aliis eleuationum faciebus vndique 8. quib. adiuncti etiam sunt numeri ab .1. vsque in 8. & ijs latitudo designatur Planetarum ab Ecliptica tam Australis quam Borealis.

---

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus.
