Latin
PROPOSITIO DECIMA
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO DECIMA. ¶Filum parare idoneum &pinnulas obseruatorias. N eadem hac facie filum sericum figi oportet in centro E, longiusque paulo exire quàm I sit linea E. F, vt sic libere cum eminente plumbo sub quadrante moueri queat. Pendeant ex illo lapilli etiam duo subtiles vel vniones, qui in ipso sursum deorsumque pertrahi possint, &in imo fili adpendendum est plumbum exiguum pisi seu fabae magnitudine. Sed &super lineam E. F (ita tamen vt papirus quadrantis sit iam asseri illita) tabellas erigi decet, quarum vtraque foramina duo habeat aequalis distantiae a linea E. F, e quibs quae sunt remotiora, magis debent esse angusta, quam quae lineae E. F sunt propiora, vt inde radij solares excipiantur, interna autem haec &lineae propinquiora capaciora quoque sint, vt per ea Luna, Planetae, caeteraeque stellae videantur. Et sic satis quadrantis propositi sacies seu pars anterior explicata vsuique est adcommodata. PROPOSITIO VNDECIMA. ¶Posteriorem quadtantis partem, quam supra tergum diximus, pari solertia explanare, &ob oculos subiicere. TErgum instrumenti huius ex rotulis sex composuimus, quarum vt prima ita maxima &ipsa circuli quarta pars est, continetque diei &noctis horas 24. Pars illius media, ad manum dextram a 12. (hoc est meridie) numerando ab ipso centro vsque ad alteram 12. (hoc est noctem mediam) dentes nigros habet, significantes horas horarumque quartas a meridie ad noctis medium vsque. Ex altera vero parte ascendunt rursus 12. horae ad partem quadrantis supremam (tu modo vide, quod est in omnib instrumentis precipue obseruandum, quibea modis vertas, teneasque quum vti voles, vt semper ipsam quadrantis peripheriam deor sum ad te flectas, centrum sursum versus auertas a te) &illae denticulis subncutis sunt designatae, quae sane circuli quarta altero quadrantis latere deber adglutinari, ita vt duae illae quartae sua circumferentia ¢ro plane conueniant, quod tu ipse videbis comperiesque facilime.