# Quadrans Apiani astronomicus 9

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus, FIGVRA TERGIIN QVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/9

stellae suo quodam peculiari orbem depictae, singulisque singuli adiecti numeri, vt 4 . 1. Canem significat maiorem, quem deinceps melius cognosces sua quoque imagine & effigie adiuncta, vbi idem ille numerus . I. est adiunctus, quae sanè stella, quia plures veluti flammas habet & radios caeteris, & in medio insuper punctum quoque album, significat illam & maximam & lucidissimam omnium esse stellarum in coelo extra planetas, quorum quidam maiores apparent. Ita singularum stellarum nomina penes numeros statim agnosces. * 9 Lyra Orphei * 1 Canis maior * 10 Vultur cadens + 2 Canis minor * 11 Ala equina *3 Hydra * 12 Venter Cęti + 4 Cor Leonis *** 13 Plei ades + 5 Cauda Leonis * 14 Oculus Tauri + 6 Spica virginis * 15 Pes Orionis sinister Bootes + 16 Humerus eiusdem dexter X 8 Cor Scorpionis Inter has stellas, eodem circulo huiusmodi quoque Crucem videbis qe quae vrsam maiorem, seu (vt vulgus loquitur) currum designat equestrem, sunt tamen stellae illae. 7. vlterius adhuc in Augustum repositae. Praeterea est in eodem circulo & orbis quidam circumductus, in eo Annorum numerus continetur ab 1531. vsque ad 1548. significatque, quod orbem Capitis Draconis Lunae (qui in suo indice signatus est hoc modo se) illuc ponere oporteat eum, qui inuenire volet latitudinem Lunae. Deinceps inter singulos annorum numeros intersiti sunt gradus 12. quorum quisque Mensem significat integrum, idque iusto tum Mensium tum numeri annui ordine. Postremo, alius adhuc est orbis super eadem rotula, in quo numerus aureus ab .1. vsque in 19, est descriptus, non tamen id naturali veri successus ordine, ibidem vero numeri illi in orbem sunt, descripti, quod ipsa etiam, preter numeros, adiuncti vocabuli testatur inscriptio, & illuc alterius rotulae deduces indicem A. UNVM . Secundus orbis, siue rotula secunda. έάκcO

---

Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus.
