# Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis 1.1-2

Petrus Blesensis, Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis, 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-blesensis/petri-blesensis-de-duodecim-utilitatibus-tribulationis/1.1

[0989A] Ordo et modus docendi, de quo tribulationes deserviunt, est, ut eas non solum patienter, sed etiam libenter sustineas, et consoleris interius ex eo quod exterius desolaris. Nam, ut ait Seneca, 'non est major consolatio, quam quae ex desolatione trahitur.' Quam consolationem nemo potest habere, nisi prius noverit effectum tribulationis; qualiter scilicet Deus, qui tribulationes immittit, eas ordinat ad profectum et utilitatem sustinentium, nisi ex perversitate rebellionis se ordinationi Creatoris opponant. Illi ergo qui defectus suos ex parte una cognoscunt, et utilitatem tribulationis ex altera considerantes, in firmo proposito a Deo in tribulatione petunt, ut a se tribulationes exstirpet, contra seipsos fortassis petunt, sicut Paulus, qui [0989B] petiit carnis stimulum amoveri. Cui responsum est a Deo: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur [92 [0989] II Cor. 12.] . Sunt autem multi fructus tribulationum; sed ad praesens de duodecim tangemus, in quibus etiam multi alii continentur, quos de facili intelliget qui tractatum istum diligenter legerit, vel audiverit plus attente. Nam, sicut cibus male masticatus de difficili digeritur, et parum prodest, sic doctrina sacrae Scripturae sine attentione lecta cursorie vel audita. PRIMA utilitas quam facit tribulatio in hoc attenditur, quod tribulatio est fidelis succursus a Domino missus ad eripiendum animam de manibus inimicorum omnium ejus. Isti autem inimici sunt, falsa [0989C] gaudia et deceptoria hujus mundi prosperitas, quae cor indisciplinatum tanto plus periculose seducunt, quanto magis dulciter blandiuntur. Isti autem sunt inimici, a quibus secundum vulgare proverbium dicitur: 'Stultus non timet hos.' Qui tanto plus timendi sunt quanto blandius alliciunt, decipiuntque in fine. Isti sunt inimici, qui blandiendo occidunt, et occidendo blandiuntur. Qui significantur per Joab, qui tenens mentum Amasae, ac si vellet osculari, interfecit ipsum [93 [0989] II Reg. 20.] . Unde dicit Gregorius: 'Etsi omnis fortuna timenda est, magis tamen timenda est prospera quam adversa.' Quod manifeste apparet, eo quod inimicus, qui occulte impugnat, magis timendus est quam qui aperte. Et nota quod iste tribulationis succursus non solum a Deo mittitur, [0989D] sed exercitus ejus dux et marescallus est ipse Deus, ipsam ordinans ad liberationem amicorum suorum. Unde promittit per David prophetam Deus: Cum ipso sum in tribulatione [94 [0989] Psal. 90.] , id est tribulatus et tentatus. Et sequitur: Eripiam eum et glorificabo eum [95 [0989] Ibid.] . [0990A] Cum ergo nobiscum Deus sit in tribulatione, patienter et libenter sustinenda est, quia secundum quod tribulatio plus gravat, secundum hoc Deus tribulato magis appropinquat Unde dicit Psalmista: Juxta est Dominus his, qui tribulatio sunt corde [96 [0989] Psal. 33.] . Ergo dum praesentia tribulationis te molestat, praesentia Salvatoris, qui tecum in tribulatione consistit, solatium interius tibi praestat. Sed forte dicit, praesentes tribulationes bene sentio, sed societatem Dei in tribulatione mea non sentio. Nam si dulcedinem suae praesentiae ita manifestaret, sicut amaritudinem tribulationis manifestat, patienter et hilariter tribulationem sustinerem. Et addis forsan, quod ante tribulationem magis sentiebas Dei dulcedinem, quam in tribulatione positus. Ad hoc responderi [0990B] potest dicendo, quod praesentia Dei in tribulatione dupliciter potest attendi, vel intelligi, ut jam patet: primo in collatione virtutis et gratiae; quia, sicut augetur tribulatio, ita Deus virtutem et gratiam multiplicat, secundum Apostolum dicentem: Fidelis est Deus, qui non permittet vos tentari ultra id quod potestis, sed faciet, cum tentatione proventum, ut possitis sustinere [97 [0989] I Cor. 10.] , id est augmentum gratiae dabit et virtutem sustinendi tribulationem patienter. Sicut enim obsessis in castris solent domini castrorum garnitionem et succursum mittere; sic Deus animae tribulatae augmentum gratiae solet infundere. Secundo, praesentia Dei in tribulatione potest attendi seu intelligi in collatione consolationis internae, quam tribulato infundit. Unde dicit Apostolus: [0990C] Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita abundat per Christum consolatio [98 [0989] II Cor. 1.] . Passiones Christi abundare in nobis dicuntur, quia ab ipso immissae, et ideo pro peccato debent patienter sustineri, et ad similitudinem Christi, et hoc sine culpa, ut non patiamur sicut fur vel homicida, qui quod patiuntur bene meruerunt. Sed nota quod augmentum gratiae, quod confertur in tribulatione, non datur semper sentiri a tribulato, quod fit ad ejus probationem, timorem et liberationem. Praeterea consolatio non debet venire, donec locus sit ei paratus, quem parat tribulatio, juxta illud: Post tempestatem tranquillum facis, et post lamentationem et fletum exsultationem infundis [99 [0989] Tob. 3.] . Unde David: Secundum [0990D] multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam [100 [0989] Psal. 93.] . Consolationes autem unius horae excedunt tribulationes multorum annorum. Nam ipse Deus, qui prius venit ad succurrendum tibi, post tribulationem [0991A] tecum remanebit confortans te, sicut dicit Bernardus. Et si forte conquereris, dicens, quia nimis tardat ista consolatio, sicut conqueruntur amatores, huic respondet Cassiodorus dicens, quia ipsa velocitas cordi consideranti et amanti videtur tarditas. Quod si quaeris de justis qui nunquam mortale peccatum habuerunt, quomodo dicitur, quod de manibus inimicorum suorum liberati sunt, ad hoc potest dici quod, licet boni in manus inimicorum non ceciderunt per consensum peccati mortalis, tamen potuerunt cecidisse; sed, Deo auxiliante, non ceciderunt, et manus eorum evaserunt. Quod Augustinus tangit loquens de justo, quem Deus a peccato conservavit: 'Et te, inquit, ne in peccatum rueres, tenuit.' Ex praedictis concludi potest, [0991B] quod anima tribulata non debet se reputare impugnatam, quando patitur tribulationes, sed liberatam et ereptam de mundi prosperitate decipiente et de carnali consolatione desolante. Ex quo igitur tribulationes ab inimicis animam liberant, licet aliquando sunt onerosae, tamen hilariter sunt pro Domino sustinendae et sine murmure; quia, si per murmurationes homo contra tribulationes efferatur, tunc adjutores suos impugnat et suos adjuvat inimicos.

---

Petrus Blesensis, PETRI BLESENSIS DE DUODECIM UTILITATIBUS TRIBULATIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/blesensis.html.
