# Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis 1.15-16

Petrus Blesensis, Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis, 1.15 to 1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-blesensis/petri-blesensis-de-duodecim-utilitatibus-tribulationis/1.15

OCTAVA utilitas tribulationis est, quod Deus excludendo terrena solatia quae sunt inferius, cogit quaerere coelestia, quae sunt superius. Sicut terrenus dominus, qui vult vendere vinum suum, prohibet ne aliquis audeat tabernam suam aperire, donec vendiderit vinum suum; sic Deus aliquando excludit solatia terrena, ut conferat coelestia, quae sunt [1001D] sua. Hoc significatum est in Joele, ubi dicitur: Bestiae agri quasi area sitiens suspexerunt te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum [61 [1001] Joel. 1.] . Bestias agri appellat affectiones et desideria carnalia. Fontes aquarum vocat mundana solatia; quando ergo siccantur fontes aquarum, id est quando deficiunt solatia mundana in adversitatibus, tunc cogitur cor respicere superius et quaerere largitorem solatiorum et praemiorum coelestium; unde tanto est Dominus corde benignior, quanto cor in exterioribus majores reperit amaritudines. Sed posses dicere: De hoc non contristor, quia taberna solatiorum mundanorum non est mihi aperta, sed de hoc quod taberna [1002A] solatiorum supernorum est mihi clausa, quia nec inferius nec superius invenio solatium. Ad hoc respondetur quod per hoc quod solatia mundana interdicta tibi sunt, non habebis coelestia, nisi prius redieris ad cor tuum desiderando et quaerendo Deum et superna. Vult enim Deus hoc, quia majus meritum consistit in desiderando et quaerendo Dominum, quam delectando totaliter in ipso et propter ipsum. Similiter quanto ferventius eum desideraveris et quaesieris, tanto majus solatium tibi conferetur, et majorem in eo invenies dulcedinem, sicut famelico sapit aliquid melius quam non famelico; et scies quod non diu differenter coelestia solatia, si per tribulationem fuerint exclusa terrena, si ardenter petieris et quaesieris, licet videntur [1002B] differri, sicut dicit Salomon: Desiderium suum justo dabit [62 [1001] Prov. 10.] . NONA utilitas tribulationis est, quod te ponit in memoriam Dei. Nam per tribulationes ipse te revocat in memoriam sui. Et quanto major est tribulatio, tanto plus imprimeris in memoriam Dei. Non quia Deus alicujus obliviscatur qui omnia videt, sed quia Scriptura dicit Deum oblivisci hominem, cui non dat succursum, tribulatum ipsum consolando spiritualiter et gratiam augendo. Si ergo, o anima, vis reponi in memoriam Dei, in cujus memoria est salus tua, et in cujus oblivione consistit damnatio tua, disce patienter sustinere adversa, et sic sustinendo intime de Deo cogita, et ipse versa vice cogitabit de te, sicut amicus de amico suo afflicto [1002C] frequentius cogitat, quam si esset sine afflictione. Si ergo, o anima, sentis te desolatam ex tribulatione, consolare, quia ipsa tribulatio ponit te in Dei memoriam, et memoria Dei plus valet tibi quam omne quod posset tibi auferre tribulatio. In figura hujus dicit Dominus: Vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto, et descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum [63 [1001] Exod. 3.] . In his verbis duo consideranda sunt: primum, quod Deus oculo misericordiae respicit populum afflictum; secundum est, quod Deus per afflictionem reddit pactum suum, quod pepigerat cum eodem afflicto. Ipse autem respectus Dei importat quoddam speciale donum, quo ipse Deus inclinatur ad miserandum amici sui afflicti. [1002D] Licet ergo Aegyptii te persequentes affligant, in hoc tamen consolare, quod respectus Dei ad te multum valet in afflictione. Ideo dicitur de David qui fugiebat a facie Absalon filii sui, quod Semei videns maledicebat ei dicens: Egredere, vir sanguinis et vir Belial, etc. Abisai hoc videns dixit regi: Quare ipse canis maledicit domino meo regi? vadam et amputabo caput ejus; et respondit David: Dimitte eum, ut maledicat mihi, juxta verbum Domini: Si forte respiciat afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna [64 [1001] II Reg. 16.] . In hoc considera quod David maledictionem adversarii sui voluit sustinere, ut benedictionem Dei posset habere. [1003A] Quanto plus ergo optas benedictionem Dei, tanto magis patienter sustinere debes maledictionem adversarii tui, quia sufferentia maledictionis malorum, Dei benedictionem et liberationem a malo provocat. Quod significatum est Danielis III [65 [1003] Vers. 49.] , ubi dicitur quod Angelus Domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornacem; et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et flamma excussa est super ministros regis, qui eam incendebant. Et vide quod non solum ignis fornacis injustos excussit; sed etiam pueris refrigerium praestitit, per quod intelligitur, quod Christus est praesens tribulato. Si vis ergo tibi refrigerium praestari in tribulatione, et inimicos tuos qui tibi tribulationes procurant, comburi; patienter sustine tribulationes, quia in tribulatione [1003B] tecum est Deus, et de ipsa liberabit te, et pro ea magnum tibi reddet meritum. De his tribus dicitur in Psalmo: Cum ipso sum in tribulatione; ecce societas Dei: eripiam eum; ecce liberatio: et glorificabo eum [66 [1003] Psal. 90. ] ; ecce praemium. Ecce ergo quod tribulatio ponit te in memoriam Dei, quae plus tibi confert quam tribulatio posset auferre.

---

Petrus Blesensis, PETRI BLESENSIS DE DUODECIM UTILITATIBUS TRIBULATIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/blesensis.html.
