Latin
1.17
Petrus Blesensis, Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis 1.17
Not analysed yet
DECIMA utilitas tribulationis est, quod orationes tuas facit exaudiri et offerri ante Deum; quia non est consuetudo in conspectu Dei quod repellat orationem tribulati, sed eam potius exaudiat. Unde Salomon: Deprecationem laesi exaudiet Dominus [67 [1003] Eccli. 35.] . Ideo enim multoties Deus verberat homines et tribulationes eis immittit, ut eos misericordiam postulare [1003C] compellat, ut aperiat os eorum ad petendum eum in tribulatione, quia clausum illud habuerunt in prosperitate. Unde Augustinus: Deus immittit tribulationes aliquibus, ut excitentur in tribulatione, et petant illud a Deo quod ipse vult illis conferre. In persona talium dicit Psalmista: Ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me [68 [1003] Psal. 119.] . Et si forte contingat quod tu Deum in prosperitate invoces, ut prosperitas te totaliter dormire non faciat, tamen te somnolentum aliquando reddit, ita clamor tuus in prosperitate non fit ita efficax sicut in adversitate. Et si forte adeo adversitas occupaverit cor tuum, quod non sit ita intentum orationi in adversitate sicut in prosperitate, tamen ipsa adversitas orationem pretiosiorem facit. Si vero tantum tribulatio [1003D] te oppresserit, quod non potes aperire os ad clamandum ad Dominum, tribulatio tamen orat pro te, dum tu patientiam habes; dicit enim magister Petrus Lombardus de Lazaro, quod quot habebat vulnera, tot habebat ora clamantia ad Deum; quia, quando Lazarus ore suo tacebat, vulnera sua pro se clamabant. Unde Dominus dicit ad Cain de Abel fratre suo quem occidit: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra [69 [1003] Gen. 4.] . Sic ergo patet quod tribulatio orationem pretiosiorem reddit et acceptabiliorem. Tribulationes enim sunt quasi solutio pro una bullata littera liberationis suae. Unde Job [70 [1003] Cap. 6.] dicit: [1004A] Quis mihi det ut veniat mihi petitio mea, et quod exspecto tribuat mihi Deus; qui coepit, ipse me conterat, solvat manum suam et scindat me, et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat. Nota quod Job, qui possessiones suas, filios et filias amiserat, percussus est vulnere pessimo a planta pedis usque ad verticem, afflictus ab amicis, vituperatus ab uxore, tamen videbatur quod Deus parum eum affligeret, nec in alio consolationem quaerebat, nisi tantum in hoc quod Deus ei non parceret. Sed si quaeris quid pertinet ad liberationem afflictionis suae; ad hoc responderi potest quod afflictio ejus est solutio litterarum suarum, sicut quando pauper bibit vinum in taberna, et non habet unde solvat escotum suum, petit ut verberetur, et sic dimittatur; [1004B] si autem, in quo erat ipsius Job consolatio quando petebat affligi; ad hoc responderi potest secundum quod Deus aliquibus in praesenti non parcit, ut in futuro parcat eis.