# Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis 1.18-19

Petrus Blesensis, Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis, 1.18 to 1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-blesensis/petri-blesensis-de-duodecim-utilitatibus-tribulationis/1.18

Consolatio Job in hoc erat, quod in praesenti tribulatione sciebat se evasurum futuram. Consolare ergo, quia si in praesenti fueris afflictus, patienter sufferens, in futuro parcet tibi Deus. Nam dicitur quod non judicabit Deus bis id ipsum [70* [1003] Nahum 1.] . Unde Job, qui petebat ne sibi parceret Deus in praesenti, alibi petit ut sibi parcat Dominus in futuro, dicens: Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei [71 [1003] Job 7.] . Ut ergo in futuro parcat tibi Deus, sustine in praesenti tribulationem; quia tribulatio animam sanat, sicut [1004C] dicit Job, ipse vulnerat et medetur [72 [1003] Job 5.] ; vulnerat enim corpus, immittendo tribulationem, sed sanat animam. UNDECIMA utilitas tribulationis est, quod custodit et nutrit cor. Sicut ignis custoditur et nutritur in cinere, sic cor amici Dei custoditur in tribulatione. Ideo praecepit Deus, quod tabernaculum sagis cilicinis cooperiretur [73 [1003] Exod. 26.] . Saga cilicina pretiosas curtinas et omnia vasa aurea et argentea contra ventos et pluvias protegebant; ad significandum quod in adversitate tribulationis pretiosae virtutes sanctorum, et praecipue humilitas conservantur. Tribulatio enim cogit hominem, humiliari, quem forte humana prosperitas ultra terminos suae infirmitatis exuberat in excessum. Jam tribulatio nutrit cor, [1004D] sicut nutrix nutrit puerum. Nam, sicut mater durum cibum, quem masticare non potest parvulus, masticat et in ventrem suum trahit, ut illic cibus convertatur in lac ad nutrimentum pueri; sic Christus in Scriptura appellatur mater nostra propter vehementiam charitatis, quam habet ad nos, et propter amaritudines, quas habuit in cruce, ubi poenas, dura verbera et opprobria masticavit nobis, ut nos nutriret et fortificaret spiritualiter ad sustinendum ejus exemplo tribulationes hujus mundi. Sicut enim vinum colatum per succum plenum speciebus, sic homo tribulationes sustinens debet eas [1005A] colare per corpus Dominicum, considerando scilicet tribulationem et passionem quam pro se sustinuit; et sic indulcorabuntur ut tolerabiles fiant, quae prius intolerabiles videbantur.

---

Petrus Blesensis, PETRI BLESENSIS DE DUODECIM UTILITATIBUS TRIBULATIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/blesensis.html.
