Latin
1.20
Petrus Blesensis, Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis 1.20
Not analysed yet
DUODECIMA utilitas tribulationis est quod reddit homini certum testimonium quod Deus ipsum diligit. Unde Apostolus: Ego quos amo, arguo et castigo [74 [1005] Apoc. 3.] ,etc. Et in Eccli. : Qui amat filium, assiduat ei flagella [75 [1005] Eccli. 30.] ,hoc est assidue immittit ei aliqua flagella, unum post aliud. Summus Pater Jesus Christus semper filios suos sub aliquo flagello et virga retinet. Unde quando eripiuntur ab uno, sumuntur ab alio. Nec omnia simul immittit, sed post unum alterum; sicut homo post unam sagittam immittit aliam. Sed malos, qui in praesenti vita sine [1005B] flagello Dei et disciplina vivunt, et quos nulla correctio ab errore trahit ab omnibus tribulationibus, quas in praesenti vita bonis particulariter immittit, et unam post aliam, et hoc ad purgationem suam, simul in futuro sagittabit. Omnia enim tormenta, quae in praesenti vita per totum mundum divisa sunt, in futuro quasi in loco proprio requiescent. Sicut enim dicit Dominus: Congregabo, inquit, super eos mala, et sagittas meas complebo in eis [76 [1005] Deut. 32.] . Si ergo, o anima, vis amari a Deo, noli rejicere tribulationes, quae testimonium divini amoris tibi ostendunt. Sed si tu dicis quod de manu Dei recipiunt filii bona et mala, quare ergo receptio malorum est magis indicium amoris Dei, quam receptio bonorum? Ad hoc respondetur: Certum estquod amicis [1006A] suis spiritualibus meliora bona Deus confert, et illis quos magis diligit, sed magis dilexit Christum incomparabiliter quam totum mundum, et tamen multa mala et pauca bona temporalia ei contulit in hoc mundo. Imo secundum Bernardum, post ingressum uteri virginalis usque ad patibulum crucis nunquam habuit nisi paupertates et tribulationes. Consolatio ergo tribulationis et adversitatis est magis indicium Dei amoris quam consolatio temporalis prosperitatis. Praeterea Jesus Christus Filius Dei, qui vixit in hoc mundo, sicut mercator, qui est in nundinis, eligit bonas merces, et malas rejicit, sic elegit tribulationes et fugit prosperitates, sicut patet in Evangelio. Fugit enim in desertum, cum vellent eum Judaei rapere in regem; tamen non [1006B] fugit, quando eum quaesierunt ad destruendum et occidendum. Imo et dixit eis: Ego sum [77 [1005] Joan. 6.] . Dum ergo Christus fuit sapientissimus in eligendo, constat illos esse stultos qui contemptis tribulationibus et adversitatibus prosperitatem mundanam eligunt, quae non valebit eos liberare de manibus inimicorum suorum, scilicet daemonum, in futuro. Sustine ergo tribulationem in praesenti cum Christo, ut tandem percipias coronam in regno coelorum. Aliter non intrabis in regnum coelorum, secundum Apostolum dicentem, quod per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum [78 [1005] Act. 14.] ; quod nobis concedat qui vivit et regnat omnipotens Deus in saecula saeculorum. Amen.