Latin
Lines 1.1037-1.1079
Petrus de Ebulo, Petrus de Ebulo Liber ad Honorem Augusti sive de Rebus Siculis 1.1037-1079
Not analysed yet
Sepe laboranti cum nil succurrere posset,
Umano tepuit sanguine gutta pedum.
Ut Paris exussit Troiam fataliter ustam,
Ut Sodomos misere mersit abusa Venus,
Urbs ita Lernina tibi credens, false sacerdos,
Mortis in obprobrium per tua facta ruet.
Quem, miser, extollis, qui ius usurpat et omen,
Qui male consortes precipitando ruet!
Nec tu, Parthenope, quod Cesar abinde recessit,
Exultes: veniet fortior atque ferus.
Ut Iovis ad predam, quanto volat altius, ales
Descendens tanto fortius ungue ferit,
Non aliter Cesar mundi descendet ab ala,
Trux veniet tandem, qui fuit ante pius.
<Particula XXXIII. : Epistula Celestini et liberatio Constancie>
Temporis elapsu spacioque vagante dierum,
A Celestino littera missa fuit:
"Hec, Tancrede, tibi mando per numina celi,
Et nisi, quod iubeo, feceris, hostis ero.
Unde tibi tantus furor aut dementia tanta,
In iubar illicitas solis inire manus ?
Unde tibi tante superest audatia mentis ?
Ausus es Experiam detinuisse diem ?
Iam tumet unda maris, iam fervet et ira leonis,
Iam trepidant montes, iam mea cimba timet,
Iam fera concuciunt sine lege tonitrua mundum
Iam polus ignescit, ethera fulgur agit.
Quam geris inclusam, trans Alpes cornua fundit
Sollicitans solem regia luna suum.
Quis tibi iura dedit ? tribuit quis vincula Petri ?
Ius sine iure tenes connubiale viro.
An tibi sceptra parum regni sumsisse videtur?
Infelix, honeri cur superaddis honus ?
Sepius in stragem ruit incidentis et icta
Allidens longe concutit arbor humum.
Quem gerit, accintus gladiator leditur ense;
Qui prius incepit verbera, plus doluit.
Et tibi contiget, Saladin quod contigit olim,
Cuius Hierusalem lancea vicit humum.
Crux ubi capta fuit, qua certa redemptio nostra est,
Movit in actorem secula preda suum.
Sic in te tua preda manus converterit omnes
Et compensabit libera preda vices.