# Petrus de Ebulo Liber ad Honorem Augusti sive de Rebus Siculis 1.1436-1480

Petrus de Ebulo, Petrus de Ebulo Liber ad Honorem Augusti sive de Rebus Siculis, Lines 1.1436-1.1480. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-de-ebulo/petrus-de-ebulo-liber-ad-honorem-augusti-sive-de-rebus-siculis/1.1436

Pax oritur tecum, quia, te nascente, creamur;
Te nascente, sumus, quod pia vota petunt;
Te nascente, dies non celi sidera condit;
Te nascente, suum sidera lumen habent;
Te nascente, suis tellus honeratur aristis;
Suspecti redimit temporis arbor opes.
Luxuriant montes, pinguescit et arida tellus,
Credita multiplici sorte respensat ager.
Sol sine nube, puer, nunquam passurus eclipsim,
Regia quem peperit solis in orbe dies.
Amodo non timeam suspecte tempora noctis:
Per silvas, per humum, per mare tutus eo.
Non aquilam volucres, modo non armenta leonem,
Non metuent rapidos vellera nostra lupos.
Nox ut clara dies gemino sub sole diescit,
Terra suos geminos sicut Olimpus habet.
<Particula XLIV.: Frederici presagia>
Res rata, quam loquimur, quidam presentat Yberus
Piscem, qui nato Cesare dignus erat.
Quem puer accipiens, bene dispensante magistro,
Dividit.
Pisce tripartito, gemina sibi parte retenta,
Quod superest, patri mittit abinde puer,
Maxima venture signans presagia vite:
Quod sibi detinuit, vesper et ortus erit!
Tercia pars, que missa fuit, designat, in armis
Tercia pars mundi quod sit habenda patri.
Vive, puer, decus Ytalie, nova temporis etas,
Qui geminos gemina merce reducis avos.
Vive, iubar solis, sol regnaturus in evum,
Qui potes a cunis luce iuvare diem.
Vive, Iovis proles, Romani nominis heres,
Inmo reformator orbis et inperii.
Vive, patris specimen, felicis gloria matris,
Nasceris in plenos fertilitate dies.
Vive, puer felix, felix genitura parentum,
Dulcis amor superis, inclite, vive, puer.
In media sine nube die tibi panditur Yris,
Omnitenens medio sol stetit orbe suo.
Unde venit Titan et nox ubi sidera condit,
Ex Yri metas sol videt esse tuas.
Vive, puer, dum vesper erit, dum Lucifer ardet:
Nunquam seu nusquam vespere dignus eris.
Vive, puer, dum litus agit, dum nubila ventus,
Ut videas natis secula plena tuis.

---

Petrus de Ebulo, PETRUS DE EBULO LIBER AD HONOREM AUGUSTI SIVE DE REBUS SICULIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ebulo.html.
