Latin
Lines 1.1481-1.1526
Petrus de Ebulo, Petrus de Ebulo Liber ad Honorem Augusti sive de Rebus Siculis 1.1481-1526
Not analysed yet
Vive, patris virtus, dulcissima matris ymago,
Vive diu, dum sol lucet et astra micant.
Vive diu, Iovis et superum pulcherrime princeps,
Vive diu, proavus factus ad astra voles.
***
<Particula XLV. : Corradi cancellarii loquutio ad proceres regni>
***
Quos ***
Et que dictarat ***
Sit licet immanis commissi sarci<na fraudis>,
Hec Augustali fit pietate minor.
Sic igitur servate fidem, ne sera cicatrix
Vulnus in antiquum rupta redire queat.
Nam meus Augustus, qui lites diligit, odit:
Mites et puros more Tonantis amat.
Ne quis ob exilium, quod dudum pertulit in se,
Elatus rediens civibus esse velit.
Cesaris oceanum superat clementia magnum,
Et tamen illius commovet ira deos.
Si quis Tancredum nimium dilexerit olim,
Quid, nisi per vanas brachia movit aquas ?
Vivit in Augusto pietas et gratia crescens
Et gladius vindex, vivit et hasta potens.
<Particula XLVI. : Libellus ad Augustum inscribitur>
SOL AUGUSTORUM,
Qui regis ad placitum victor in axe rotas,
Fortunam tua dextra novam sibi condit ubique,
Ducis fortune quo tibi frena placet.
Legi, quos veterum servant armaria, libros:
Inveni titulis cuncta minora tuis.
Nec Salomon nec Alexander nec Iulius ipse
Promeruit, vestri quod meruere dies.
Sextus ab equivocis sexto quod scriberis evo,
Signas etatis tempora plena tue.
Vivat honor mundi, vivat pax plena triumphis,
Vivat et eterno nomine regnet avus,
Ut videas natis plenumque nepotibus evum,
Tempora zodiaci dum rota solis agit.
Suscipe, queso, meum, sol Augustissime, munus,
Qui mundum ditas, qui regis omne solum.
Suscipe, queso, meum, lux indefecta, libellum:
Ipse sui vatis vota libellus agat.
Interpretatio huius nominis HENRICI
Collige primas litteras de primis dictionibus subscritorum versuum et nomen habebis imperatoris et de ipsis primis dictionibus eiusdem victoriam imperatoris perpendere poteris.
HIC princeps, ut habet Danielis nobile scriptum,
EXALTABIT avos, subigens sibi victor Egyptum.