Latin
Lines 1.590-1.632
Petrus de Ebulo, Petrus de Ebulo Liber ad Honorem Augusti sive de Rebus Siculis 1.590-632
Not analysed yet
Felix Parthenope, que nec te sola recepit!
Urbs pro te, quod te viderit, ista ruet.
Te vir dimisit. Non vir set apostolus egit:
Hostia pro nobis predaque dulcis eris."
In dominam iaciunt furibunde spicula lingue
Saxaque cum multis associata minis.
Quicquid funda potest, quicquid balistra vel arcus,
Nititur in dominam!
Ut cornix aquila strepitat quam plurima visa,
Quam fore noctivolem garrula credit avem -
Unguibus et rostris furit et movet aera pennis
Inque modum fabri flamina versat avis,
Hic ferit, ille salit, saliens sequiturque cadentem,
Versat <ut> inverso malleus ere vices -,
Sic furit in dominam gens ancillanda potentem,
Vertitur in lolium triste cremanda seges.
P<articula> XXI. : Imperialis populo resistenti loquutio
Ex hinc Teutonicus verbis respondet et armis:
Ospes in ignota dimicat orbe fides!
Illa tamen constans, ut erat de nomine constans,
Et quia famosi Cesaris uxor erat,
Hostes alloquitur audacter ab ore fenestre.
Sic ait: "Audite, quid mea verba velint.
Saltim dum loquimur, compescite tela manusque.
Pauca loquar, multo pondere verba tamen.
Gens magne fidei, rationis summa probate,
Que sim, que fuerim, nostis, et inde queror.
Cesar abit vel obit, vobis ut dicitur; ergo,
Si placet, exul eam Cesaris orba mei.
Ad mentem revocate fidem, cohibete furorem,
Nec vos seducant littera, verba, sonus.
Nec quociens resonant in nube tonitrua celi,
Emisso tociens fulminat igne deus.
Si presul scripsit, tamen, ut reor, irrita scripsit.
Hic patrie fraudis curat et artis opus,
Hic trahit in species scelerum genus omne malorum;
Quod patris ora vomunt, filius haurit idem.
Credite pastori profugo, qui natus ab ydra
Ut coluber nunquam degenerare potest;
Est igitur virtus quandoque resistere verbis
Et dare pro fidei pondere menbra neci.
Si pugnare licet, superest michi miles et aurum:
In propriam redeat, consulo, quisque domum.