# Petrus de Ebulo Liber ad Honorem Augusti sive de Rebus Siculis 1.766-810

Petrus de Ebulo, Petrus de Ebulo Liber ad Honorem Augusti sive de Rebus Siculis, Lines 1.766-1.810. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-de-ebulo/petrus-de-ebulo-liber-ad-honorem-augusti-sive-de-rebus-siculis/1.766

Lex patris et matris dat michi, quicquid habes.
Regna tenes <patris> tamen, usurpata set illa;
Vivit, inexperta qui petat ense suo.
Que leges, que iura tibi mea regna dederunt?
Nam Lichium vobis gratia sola dedit."
Post hec in talamos patrios se leta recepit,
Italicos mores inperiosa gerens.
<Particula> XXVI.: <Tancredus futura cogitans lacrimatur>
Ut videt Augustam Tancredus, gaudia vultu
Pro populo simulans, pectore tristis erat.
Ingreditur thalamum, foribus post terga reductis,
Precipitans humili frigida menbra thoro.
At genus incertum, sexus iniuria nostri,
Talia Tancredum verba dedisse ferunt:
"Eu michi, quis poterit contendere Cesaris armis ?
Hactenus Augusti mitior ira fuit.
Nec me turrite celsis in montibus urbes
Nec me defendent oppida iuncta polo.
Non opus est bello, quia me fortuna reliquit,
Iam vires miserum destituere senem.
Mille meos equites ex augustalibus unus
Vincit et unius lancea mille fugat.
Unus Rombaldus regnum michi cum tribus aufert,
In Diopuldeo nomine terra tremit.
Experiar superos: si forte videbor in armis,
Nostram Dipuldus non lacerabit humum.
Absit, ut experiar Dipuldi nomen et arma,
Nec videant oculos lumina nostra suos.
Est michi congnatus, procera gigantis ymago,
Sat probus et fortis, set nimis arma timet.
Sunt michi non pauci, quos res michi fecit amicos.
Si res defuerit, denique nullus erit.
Felix argentum, set eo felicius aurum,
Nam ius a superis, a Iove numen emit.
Eu, si forte cadet salientis vena metalli,
Quis michi, quis puero causa salutis erit?
Sex sumus, inbelles: ego, nate, filius, uxor;
Infelix pelago turba relicta sumus."
<Particula XXVII.: Corradus obsessus suos alloquitur>
Urbs antiqua, suis uberrima denique campis,
Mater opum, felix presule, plena viris.
Ubere luxuriat tellus, atumnus habundat,
Vite maritatur populus, amnis amans.
Ordine dispositas eadem complectitur ulmos,
Incola fastidit, quod fluit uva merum.

---

Petrus de Ebulo, PETRUS DE EBULO LIBER AD HONOREM AUGUSTI SIVE DE REBUS SICULIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ebulo.html.
