Latin
Lines 1.897-1.941
Petrus de Ebulo, Petrus de Ebulo Liber ad Honorem Augusti sive de Rebus Siculis 1.897-941
Not analysed yet
Nunc mare, nunc terras animo scrutatur et urbes,
Pectore sollicitus, nec loca fida videt.
Tandem consilio dubitantis pectoris usus,
Curam custodis mittit ut uxor agat.
Accepto calamo, finitur epistola paucis;
Exul quam didicit, littera greca fuit.
Epistola Tancredi ad uxorem
"Hoc ego Tancredus tibi mitto, Sibilia, scriptum,
Quod, postquam tacito legeris ore, crema.
Tu quondam comitissa, modo regina vocaris,
Tu quondam Licium, tu modo regna tenes.
Quas nunc fastidis et que quandoque fuere,
Divitias, memori singula mente nota.
Hec est Rogerii protoregis nobilis heres,
Illius est uxor, qui quatit omne solum.
Hanc ego, dulcis amor, mea prebeatissima consors,
Servandam vigili pectore mitto tibi.
Sis comes et custos et ei sis ospes et hostis;
Hanc nunquam sine te, si sapis, esse sinas.
Una domus vobis, unum de nocte cubile,
Quam cuiquam sine te ne patiare loqui.
Deliciosa duas communicet una parabsis.
Nunc maior, nunc par, nunc minor esse velis."
Post hec, assissis sociis, Augusta Panormum
Convehitur. Multi condoluere senes.
Heu heu clamantes tacito sub pectore flebant:
"Heredem regni que manus ausa tenet!
Pro dolor! ,ingrediens Augusta palacia patris, -
Pro pudor! -insidias obsidionis habet!
Ipsa tamen gaudens tanquam vicisse resultat
Et quociens loquitur, visa superba loqui.
Cerree fastidit opus, fastidit amari,
Fausta sedens neutris imperiosa iubet.
Quo Cerrea dolet -per eam tum sepe vocatur "
Mittit Tancredo talia mota suo.
<Particula XXX. : Uxor Tancredi rescribit viro suo et Tancredus iterum rescribit ei>
Epistola uxoris ad Tancredum suum
"Quid facis, o demens ? Comitem misistis an hostem?
Ecce, quod exarsit, ius patris hostis habet.
Venit ad hoc Cesar, sed ad hoc sua venit et uxor,
Victorem victum preda superba facit.
Non opus est armare viros, velare carinas,
Nec proceres belli nec numerare duces,
Nec vestire sinus maculosi tegmine ferri,
Non ensare manus, non galeare caput.