Latin
Lines 1.94-1.136
Petrus de Ebulo, Petrus de Ebulo Liber ad Honorem Augusti sive de Rebus Siculis 1.94-136
Not analysed yet
Postquam sacrilego fuit urbs saturata cruore,
A propria modicum cede quieta fuit.
Quisque sibi petit in regem, quem norat amicum:
Hic se maiorem querit, et ille parem;
Hic consanguineum querit, petit ille sodalem;
Hic humilem laudat, laudat et ille ferum.
Quisque sibi regem petit hunc, legit hunc, petit illum;
Non erat in voto mens pharisea pari.
Tancredum petit hic, comitem petit ille Rogerum:
Quod petit hic, negat hic; quod negat hic, petit hic.
Ambo duces equitum, rationis uterque magister;
Hic dator, ille tenax, hic brevis, ille gigas.
Intus at interea vicecancellarius ardet:
Ut sibi Tancredum gens petat, unus agit.
Hoc negat antistes, qui gualterizatur ubique,
Votaque Mathei curia tota negat.
Ille suis ceptis magis ac magis instat iniquis,
In votis animam dans nichil esse suam.
Vi, prece, promissis, trahit in sua vota rebelles,
Tendens multimodis recia plena dolis.
Pollicitis humiles, prece magnos, munere faustos
Vincit, et antistes simplicitate ruit.
Particula V. : Suasio vicecancellarii dissuadentis ad presulem Panormi
Sol erat occiduus; faciente crepuscula Phebo,
Venit Scariothis flens, ubi presul erat.
Sic ait: "Alme pater, lux regni, gloria cleri,
Utile consilium, pastor et urbis honor,
Pacis iter, rationis amor, constantia veri,
Respice consiliis regna relicta tuis.
Consule, ne pereant; vestro succurre roseto,
Ne Nothus aud Boreas, ne gravis urat yeps.
Elige, quis regnet! Quis erit?" -"Constancia regnet!
Sic lex exposcit, sic sua iura volunt." -
"Disce prius mores Augusti, disce furorem!
Teutonicam rabiem quis tolerare potest?
Parce tuis canis: pueri tibi more licebit
Discere barbaricos barbarizare sonos?"
"Ad solium regni comitem gerit Andria dignum! "-
"Set ius et mores et sua facta negant.
Absit, ut incestus regum mechetur in aula,
Absit, ut era ducum spargat aperta manus,
Absit, ut eveniens uxor de rege queratur,
Absit, ut alterius vindicet acta reus !