# Petrus de Ebulo Liber ad Honorem Augusti sive de Rebus Siculis 1.991-1036

Petrus de Ebulo, Petrus de Ebulo Liber ad Honorem Augusti sive de Rebus Siculis, Lines 1.991-1.1036. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-de-ebulo/petrus-de-ebulo-liber-ad-honorem-augusti-sive-de-rebus-siculis/1.991

In cor se referens, premeditatus ait:
"Est locus, est, memini, mediis contentus in undis,
Quem maris ex omni parte tuentur aque,
Quem vis nature cumulum produxit in altum,
Qui circum scopulos sub pede rupis habet.
A rate remivaga scopulis munitur acutis,
Hinc lapis hostiles, hinc vetat unda pedes.
Qui nomen Salvator habet, quia credita salvat;
Tantaque sit tanto preda tenenda loco."
Cerree placuit nimium, quod dixerat ille;
Scribitur urbano pag<ina> parva viro:
"Hanc, Alierne comes, mu<nito> carcere serves:
Nil super hoc regi gracius esse putes."
Protinus Augustam, Cerrea precipiente,
Ad te, Parthenope, remus et aura vehit.
<Particula XXXII.: Scelera bigami>
Sic scelus eructat, scelerum sic fumat abyssus,
Thuraque mortiferi sulfuris olla vomit.
Sic vetus exalat fumum putredinis antrum,
Effundit, que vix texta venena capit.
O Sodomea lues, o Gomorrea propago,
Vixeris urbanis morsque ruina tuis.
Vas, va!, peccati, veteris vetus amfora fraudis,
Fons odiique nephas, exciciale chaos,
Templum Luciferi, qui noctem Lucifer odit,
Qui, quanto voluit celsior esse, ruit.
Duxeris unde genus, gens a me nulla requirat,
Nam Cartago tuos dirruta misit avos.
Paupere lintheolo tecti venere Salernum,
Quorum pauperies quid nisi flere fuit?
Quos utinam nunquam vidissent litora nostra!
Ex hiis nature non quererentur opus,
Officium quorum, nature crimen et hostis,
Femineas ceca polluit arte genas.
Exultans odiis, contraria pacis amasti,
Ecclesie stimulus seu rationis honus.
Iusticiam viduis, viso non ere, negasti
Multotiens sociis causaque litis eras.
Primicias odii pro regno sepe litasti;
Unde queri poterant secula, solus eras.
Te sinus ecclesie contra decreta recepit:
Peccati bigamum non decet ara dei.
Te prece vel precio, sanctissime papa, fefellit,
Nescio quo pacto tanta licere viro,
Ut bigami scelerata manus tractaret in ara,
Cui deus eterno se dedit esse parem.

---

Petrus de Ebulo, PETRUS DE EBULO LIBER AD HONOREM AUGUSTI SIVE DE REBUS SICULIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ebulo.html.
