Latin
Chapter 1
Petrus Diaconus, De Incarnatione Et Gratia 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Utile et pernecessarium, sanctisque Dei Ecclesiis specialiter credimus profuturum, ea quae de Incarnatione et dispensatione divina nobiscum universae sanctae Orientalium Ecclcsiæ contra haereticos defendunt (qui pravis et iniquis argumentis antiquam Ecclesiæ fidem inquietare non cessant) sanctitati vestræ suggerere, atque de his consensum vestrae beatitudinis suppliciter promereri. Quia in nullo sanctam gloriosamque confessionem vestram credimus dissentire, praesertim cum uno ubique spiritu sanctam Dei Ecclesiam vegetari minime dubitemus. Non enim parva, imo potius magna lætitia universi replebuntur Orientales, si sanctitatem vestram suis, imo magis catholicis, noverint in omnibus consentire dogmatibus. Undc suppliciier petimus et obsecramus beatitudinem vestram, quatenus diligenti examinatione, ea quæ inferius continentur discutientes (ut decet verissimos et intrepidos Christi praedicatores) scriptis sententiam vestram nobis e patefacere jubeans: ut si, Deo praestante, catholicæ fidei convemens et apostolicis traditionibus nostra apud vos (sicut non diffidimus) fuerit expositio comprobata, perfacile tantorum virorum prohalissimorumque sacerdotum auctoritate muniti, iniqua loquentium ora obstruere valeamus, et in fide sanctorum Patrum perseverantes, Deo e qui vos sanctimonii sui confessione glorificavit, gratias referamus, domini sanctissimi et Deo dignissimi. Nunc ea quae sequuntur petimus exploretis.